[UENULEIUS libro quinto interdictorum. ] §44.3.15.prIn usucapione ita seruatur, ut, etiamsi minimo momento nouissimi diei possessa sit res, nihilo minus repleatur usucapio, nec totus dies exigitur ad explendum constitutum tempus.
[维努莱乌斯,占有禁令集第五卷] 在取得时效中,有此项规则:即使物仅在最后一天的极短瞬间被占有,取得时效依然完成,而无需以一整天来满足法定期间。
§44.3.15.1Accessio possessionis fit non solum temporis, quod apud eum fuit, unde is emit, sed et qui ei uendidit, unde tu emisti.
占有的合算不仅包括你向其购买的那个人占有的时间,也包括向卖给你的人出售该物的那个人占有的时间。
sed si medius aliquis ex auctoribus non possederit, praecedentium auctorum possessio non proderit, quia coniuncta non est, sicut nec ei, qui non possidet, auctoris possessio accedere potest.
但是,如果中间的任何一个前手没有占有,则更早前手的占有即无助益,因为它们没有连续,正如前手的占有不能合算给未占有的人一样。
§44.3.15.2Item adiciendum est, unde emisti, aut unde is emit, cui tu emendum mandaueras, et quod apud eum, qui uendendum mandauit.
同样,应当合算你向其购买的那个人占有的时间,或者你委托其购买的人向其购买的那个人占有的时间,以及委托出售的人占有的时间。
quod si is quoque, cui mandatum erat, alii uendendum mandauerit, non aliter huius, qui postea mandauerat, dandam accessionem Labeo ait, quam si id ipsum dominus ei permiserit.
但是,如果受托人也将出售事宜委托给另一人,拉贝奥认为,除非所有人允许他这么做,否则不应当给予这个后来进行委托的人的占有合算。
§44.3.15.3Sed et si a filio uel seruo rem emero, accessio temporis et quo apud patrem aut dominum fuit ita danda est mihi, si aut uoluntate patris dominiue aut cum administrationem peculii haberet uendidit.
即使我向家子或奴隶购买某物,只有在其基于父亲或主人的意愿,或者在其拥有特有财产的管理权而进行出售时,父亲或主人占有该物的时间合算才应当给予我。
§44.3.15.4Item danda est accessio cum eo, quod apud pupillum fuit, a cuius tutore, cum is tutelam eius administraret, emisti.
同样,如果你在未成年人的监护人管理其监护事务时向该监护人购买,则应当给予该未成年人占有的时间的合算。
idemque in eo, qui a curatore pupilli furiosiue emerit, seruandum est: et si uentris nomine aut eius, quae rei seruandae causa in possessione esset dotis suae nomine, deminutio facta sit: nam id quoque temporis accedit.
对于向未成年人或精神失常者的保佐人购买的人,也应当遵守同样的规则;如果以胎儿的名义,或以为了保全财产而以其嫁资名义占有财产的妇女的名义进行了财产变卖,也是如此:因为这段时间也应当合算。
§44.3.15.5Hae autem accessiones non tam late accipiendae sunt quam uerba earum patent, ut etiam, si post uenditionem traditionemque rei traditae apud uenditorem res fuerit, proficiat id tempus emptori, sed illud solum quod ante fuit, licet uenditionis tempore eam rem uenditor non habuerat.
占用合算不能理解得像条文字面意思那样宽泛,以至于在出卖和交付之后,已交付之物如果留在卖方处,这段时间也对买方有益;而应当是仅在出售之前的时间对其有益,即使在出售时卖方并未占有该物。
§44.3.15.6Ei, cui heres rem hereditariam uendidit, et heredis tempus et defuncti debet accedere.
对于继承人向其变卖遗产所有物的人,继承人的时间与被继承人的时间均应当予以合算。