[ULPIANUS libro septuagensimo quarto ad edictum. ] §44.3.1.prQuia tractatus de utilibus diebus frequens est, uideamus, quid sit experiundi potestatem habere.
[乌尔比安,《告示注解》第七十四卷] 由于关于“可用日”的讨论十分频繁,让我们来看一看,什么是“具有提起诉讼的机会”。
et quidem in primis exigendum est, ut sit facultas agendi.
的确,首先要求的是,必须存在起诉的可能性。
neque sufficit reo experiundi secum facere potestatem, uel habere eum qui se idonee defendat, nisi actor quoque nulla idonea causa impediatur experiri.
仅仅被告提供与自己诉讼的机会,或者拥有能为自己进行合格抗辩的人,这还是不够的,除非原告也未因任何正当原因而被阻碍提起诉讼。
proinde siue apud hostes sit siue rei publicae causa absit siue in uinculis sit aut si tempestate in loco aliquo uel in regione detineatur, ut neque experiri neque mandare possit, experiundi potestatem non habet.
因而,无论他是处于敌方手中,还是因国家公事而缺席,或者身陷囹圄,又或者因风暴而被阻留在某地或某区域,以致既不能亲自起诉也不能委托代理,他都不具有提起诉讼的机会。
plane is, qui ualetudine impeditur, ut mandare possit, in ea causa est, ut experiundi habeat potestatem.
显然,因健康状况而受阻,但仍能委托代理的人,处于具有提起诉讼机会的状况中。
illud utique neminem fugit experiundi potestatem non habere eum, qui praetoris copiam non habuit: proinde hi dies cedunt, quibus ius praetor reddit.
毫无疑问,任何人都会注意到,无法接触到裁判官的人不具有提起诉讼的机会;因此,只有在裁判官主持审判的日子里,这些时间才会计入。