[ULPIANUS libro septuagensimo quinto ad edictum. ] §44.2.9.prSi a te hereditatem petam, cum nihil possideres, deinde, ubi coeperis aliquid possidere, hereditatem petam, an noceat exceptio ista? et putem, siue fuit iudicatum hereditatem meam esse, siue aduersarius, quia nihil possidebat, absolutus est, non nocere exceptionem.
[乌尔比安,告示注解第七十五卷] 如果我在你一无所占有的时候向你请求继承遗产,然后,在你开始占有某些东西时,我再请求该继承遗产,那么该抗辩是否有碍? 我认为,无论判决结果是遗产属于我,还是被告因一无所占有而被宣告无罪,该抗辩均不妨碍。
§44.2.9.1Si quis fundum, quem putabat se possidere, defenderit, mox emerit: re secundum petitorem iudicata an restituere cogatur? et ait Neratius, si actori iterum petenti obiciatur exceptio rei iudicatae, replicare eum oportere de re secundum se iudicata.
如果有人对一块他自认为占有的土地进行了诉讼防御,随后买下了它:在判决有利于原告之后,他是否被强迫予以返还? 尼拉提乌斯说,如果对再次提起请求的原告提出既判力抗辩,他应该就对自己有利的判决提出再答辩。
§44.2.9.2Iulianus scribit exceptionem rei iudicatae a persona auctoris ad emptorem transire solere, retro autem ab emptore ad auctorem reuerti non debere.
尤里安写道,既判力抗辩通常从出卖人的身份转移给买受人,但相反,它不应该从买受人回溯到出卖人。
quare si hereditariam rem uendideris, ego eandem ab emptore petiero et uicero, petenti tibi non opponam exceptionem 'at si ea res iudicata non sit inter me et eum, cui uendidisti'.
因此,如果你出售了属于遗产的财产,而我向买受人请求并胜诉,当你提出请求时,我不会对你提出“除非该事项在我与你将之售予的人之间尚未判决”的抗辩。