[ULPIANUS libro septuagensimo quinto ad edictum. ] §44.2.7.prSi quis, cum totum petisset, partem petat, exceptio rei iudicatae nocet, nam pars in toto est: eadem enim res accipitur et si pars petatur eius, quod totum petitum est.
[乌尔比安,告示注解第七十五卷] 如果有人在请求了全部之后又请求部分,既判力抗辩是有害的,因为部分在全部之中;因为即使请求的是曾被请求全部的物之部分,它也被视为是同一物。
nec interest, utrum in corpore hoc quaeratur an in quantitate uel in iure.
而且,这个问题是存在于特定物中、数量中,还是权利中,并无区别。
proinde si quis fundum petierit, deinde partem petat uel pro diuiso uel pro indiuiso, dicendum erit exceptionem obstare.
因此,如果有人请求了一块土地,随后又以已分割或未分割的形式请求其中的一部分,必须说该抗辩构成阻碍。
proinde et si proponas mihi certum locum me petere ex eo fundo, quem peti, obstabit exceptio.
因此,即使你向我设想,我从我曾请求过的土地中请求某一特定的地点,该抗辩也将构成阻碍。
idem erit probandum et si duo corpora fuerint petita, mox alterutrum corpus petatur: nam nocebit exceptio.
如果请求了两个特定物,随后又请求其中任意一个,也必须承认同样的道理;因为该抗辩将起阻碍作用。
item si quis fundum petierit, mox arbores excisas ex eo fundo petat, aut insulam petierit, deinde aream petat, uel tigna uel lapides petat: item si nauem petiero, postea singulas tabulas uindicem:
同样地,如果有人请求了一块土地,随后请求从该土地上砍伐的树木;或者请求了一栋房屋,随后请求其地基,或请求木梁或石材;同样地,如果我请求了一艘船,事后又请求个别的船板。
§44.2.7.1si ancillam praegnatem petiero et post litem contestatam conceperit et pepererit, mox partum eius petam: utrum idem petere uideor an aliud, magnae quaestionis est.
如果我请求了一个怀孕的女奴,而在诉讼系属后她怀孕并生育,随后我请求她的孩子:我似乎是在请求同一物还是在请求另一物,这是一个很大的争议问题。
et quidem ita definiri potest totiens eandem rem agi, quotiens apud iudicem posteriorem id quaeritur, quod apud priorem quaesitum est.
事实上可以这样定义:只要在后来的裁判官面前所质询的问题,就是先前裁判官面前所质询的问题,即视为在对同一事物进行诉讼。
§44.2.7.2In his igitur fere omnibus exceptio nocet: sed in cementis et tignis diuersum est: nam is, qui insulam petit, si cementa uel tigna uel quid aliud suum petat, in ea condicione est, ut uideatur aliud petere: etenim cuius insula est, non utique et cementa sunt: denique ea, quae iuncta sunt aedibus alienis, separata dominus uindicare potest.
因此,在几乎所有这些情况下,该抗辩都是起阻碍作用的;但在建筑石材和木梁的情况下,则有所不同。 因为请求整栋房屋的人,如果他请求其中的石材或木梁或属于他的其他任何东西,其情况是,他似乎是在请求另一物。 因为拥有房屋的人,并不必然也拥有这些石材。 毕竟,那些结合在他人房屋中的东西,所有者在其分离后可以进行追索。
§44.2.7.3De fructibus eadem quaestio est et de partu: haec enim nondum erant in rebus humanis, sed ex ea re sunt, quae petita est: magisque est, ut ista exceptio non noceat.
关于孳息和所生之子,也存在同样的疑问;因为这些当时还不存在于人世间,但它们源自被请求的物;而更稳妥的看法是,该抗辩不产生阻碍。
plane si in restitutionem uel fructus uel etiam partus uenerunt aestimatique sunt, consequens erit dicere exceptionem obiciendam.
显然,如果孳息乃至孩子已经归入返还范围并经过了估价,那么其逻辑结论就是:应当提出该抗辩。
§44.2.7.4Et generaliter, ut Iulianus definit, exceptio rei iudicatae obstat, quotiens inter easdem personas eadem quaestio reuocatur uel alio genere iudicii.
而普遍而言,正如尤里安所定义的那样:只要在同一当事者之间,同一问题被再次提起,即使是通过另一种诉讼,既判力抗辩也构成阻碍。
et ideo si hereditate petita singulas res petat uel singulis rebus petitis hereditatem petat, exceptione summouebitur.
因此,如果有人在请求继承权后请求个别财产,或者在请求个别财产后请求继承权,他将被该抗辩所排斥。
§44.2.7.5Idem erit probandum et si quis debitum petierit a debitore hereditario, deinde hereditatem petat, uel contra si ante hereditatem petierit et postea debitum petat: nam et hic obstabit exceptio: nam cum hereditatem peto, et corpora et actiones omnes, quae in hereditate sunt, uidentur in petitionem deduci.
如果有人向遗产债务人请求了债务,随后又请求继承权,或者相反,如果他先前请求了继承权,之后又请求该债务,也应当承认同样的道理;因为在此情况下抗辩也将阻碍诉讼;因为当我请求继承权时,遗产中的所有特定物和诉权,都被视为已包含在请求之中。