[IDEM libro trigesimo primo ad Sabinum. ] §44.2.21.prSi, cum argentum mihi testamento legatum esset, egerim cum herede et postea codicillis prolatis uestem quoque mihi legatam esse appareat, non est deducta in superius iudicium uestis causa, quia neque litigatores neque iudex de alio quam de argento actum intellegant.
[同上,论萨宾第三十一卷] 如果,当银器通过遗嘱遗赠给我时,我已对继承人提起诉讼,而此后由于遗嘱补遗的呈示,显而易见衣物也遗赠给了我,那么衣物的诉讼并未被纳入先前的审判中,因为诉讼当事人和裁判官都不认为除了银器之外还有其他东西在争议之中。
§44.2.21.1Si petiero gregem et uel aucto uel minuto numero gregis iterum eundem gregem petam, obstabit mihi exceptio.
如果我请求一个群体,并且在群体的数量增加或减少的情况下再次请求同一个群体,抗辩将会阻碍我。
sed et si speciale corpus ex grege petam, si adfuit in eo grege, puto obstaturam exceptionem.
但是,即使我从该群体中请求一个特定的个体,如果它曾存在于该群体中,我认为抗辩也会阻碍我。
§44.2.21.2Si Stichum et Pamphilum tuos esse petieris et absoluto aduersario Stichum tuum esse petas ab eodem, exceptionem obstare tibi constat.
如果你请求判定斯蒂库斯和潘菲鲁斯是你的,而在对手被宣告免责后,你又向同一人请求判定斯蒂库斯是你的,那么抗辩显然会阻碍你。
§44.2.21.3Si fundum meum esse petiero, deinde postea usum fructum eiusdem fundi petam, qui ex illa causa, ex qua fundus meus erat, meus sit: exceptio mihi obstabit, quia qui fundum habet, usum fructum suum uindicare non potest.
如果我请求判定土地是我的,随后又请求该土地的用益权,而该用益权是基于土地属于我的那同一个原因而属于我的:抗辩将会阻碍我,因为拥有土地的人不能对自己的用益权提起追及之诉。
sed si usum fructum, cum meus esset, uindicaui, deinde proprietatem nanctus iterum de usu fructu experiar, potest dici alia res esse, quoniam postquam nanctus sum proprietatem fundi, desinit meus esse prior usus fructus et iure proprietatis quasi ex noua causa rursus meus esse coepit.
但是,如果我在用益权属于我时对其提起了追及之诉,随后取得了所有权并再次就用益权提起诉讼,则可以说这是不同的诉讼标的,因为在我取得土地的所有权之后,我先前的用益权便不再属于我,并且凭借所有权,仿佛基于新的原因而再次开始属于我。
§44.2.21.4Si pro seruo meo fideiusseris et mecum de peculio actum sit, si postea tecum eo nomine agatur, excipiendum est de re iudicata.
如果你为我的奴隶作保,且有人已针对我提起关于特有财产的诉讼,若此后又因该名义对你提起诉讼,则必须提出既判力抗辩。