[ULPIANUS libro septuagensimo quinto ad edictum. ] §44.2.11.prSi mater filii impuberis defuncti ex senatus consulto bona uindicauerit idcirco, quia putabat rupto patris eius testamento neminem esse substitutum, uictaque fuerit, quia testamentum patris ruptum non erat, postea autem apertis pupillaribus tabulis apparuit non esse ei substitutum: si peteret rursus hereditatem, obstaturam exceptionem rei iudicatae Neratius ait.
[乌尔比安,告示注解第七十五卷] 如果一个已故未成年儿子的母亲,根据元老院决议提起遗产返还请求,这是因为她认为其父亲的遗嘱已经撤销,因而没有指定予备继承人,但她因父亲的遗嘱并未撤销而败诉,而此后在未成年人遗嘱信件被打开时,显现出确实没有为他指定予备继承人:内拉蒂乌斯说,如果她再次请求继承,已决案件抗辩将对她构成阻碍。
ego exceptionem obesse ei rei iudicatae non dubito: sed ex causa succurrendum erit ei, quae unam tantum causam egit rupti testamenti.
我不怀疑已决案件抗辩对她有害;但对于仅以遗嘱撤销这一单一原因提起诉讼的她,应当基于特定理由给予救济。
§44.2.11.1Denique et Celsus scribit, si hominem petiero, quem ob eam rem meum esse existimaui, quod mihi traditus ab alio est, cum is ex hereditaria causa meus esset, rursus petenti mihi obstaturam exceptionem.
最后,凯尔苏斯也写道,如果我请求一个奴隶,我因他人将其交付给我而认为他是我的,而他实际上是因继承原因而属于我的,那么在我再次请求时,抗辩将对我构成阻碍。
§44.2.11.2Si quis autem petat fundum suum esse eo, quod Titius eum sibi tradiderit, si postea alia ex causa petat causa adiecta, non debet submoueri exceptione.
但是,如果有人因提蒂乌斯将土地交付给自己而请求该土地属于自己,而此后他基于另一个原因并加上该原因提起请求,则不应当被抗辩所排除。
§44.2.11.3Item Iulianus scribit: cum ego et tu heredes Titio exstitissemus, si tu partem fundi, quem totum hereditarium dicebas, a Sempronio petieris et uictus fueris, mox eandem partem a Sempronio emero, agenti tibi mecum familiae erciscundae exceptio obstabit, quia res iudicata sit inter te et uenditorem meum: nam et si ante eandem partem petissem et agerem familiae erciscundae, obstaret exceptio 'quod res iudicata sit inter me et te'.
同样,尤里安写道:当你和我成为提蒂乌斯的继承人时,如果你向塞姆普罗尼乌斯请求你声称完全属于遗产的土地的一部分并败诉,不久后我从塞姆普罗尼乌斯处购买了同一部分,那么当你与我进行遗产分割诉讼时,抗辩将对你构成阻碍,因为在你和我的出卖人之间已经存在已决案件;因为即使在此之前我请求了同一部分并提起遗产分割诉讼,‘在我与你之间已有已决案件’的抗辩也会构成阻碍。
§44.2.11.4Eandem causam facit etiam origo petitionis.
请求的渊源也造成相同的原因。
ceterum si forte petiero fundum uel hominem, mox alia causa noua post petitionem mihi accesserit, quae mihi dominium tribuat, non me repellet ista exceptio, nisi forte intermissum dominium in medio tempore rediit quodam postliminio.
然而,如果我碰巧请求了土地或奴隶,不久在请求之后我获得了赋予我所有权的新原因,那么该抗辩将不会排斥我,除非中断的所有权在中间的时间内通过某种战后复权而恢复。
quid enim, si homo, quem petieram, ab hostibus fuerit captus, mox postliminio receptus? hic exceptione summouebor, quia eadem res esse intellegitur.
因为,如果我请求的奴隶被敌人捕获,不久通过战后复权被收回,那会怎样? 在这里我将被抗辩所排除,因为这被理解为同一物。
at si ex alia causa dominium fuerim nactus, non nocebit exceptio: et ideo si forte sub condicione res legata mihi fuerit, deinde medio tempore adquisito dominio petam, mox existente condicione legati rursus petam, putem exceptionem non obstare: alia enim causa fuit prioris dominii, haec noua nunc accessit.
但是如果我是基于其他原因获得所有权的,抗辩将无害;因此,如果某物是在一定条件下遗赠给我的,然后我在中间期间获得了所有权并提起请求,不久在遗赠条件成就时我再次请求,我认为抗辩并不阻碍;因为先前所有权的原因是不同的,而现在这个新原因才加入。
§44.2.11.5Itaque adquisitum quidem postea dominium aliam causam facit.
因此,事后获得的所有权确实构成另一个原因。
mutata autem opinio petitoris non facit.
但是,请求人观点的改变并不构成。
ut puta opinabatur ex causa hereditaria se dominium habere: mutauit opinionem et coepit putare ex causa donationis: haec res non parit petitionem nouam: nam qualecumque et undecumque dominium adquisitum habuit, uindicatione prima in iudicium deduxit.
例如,他曾认为自己基于继承原因拥有所有权;他改变了观点,并开始认为基于赠与原因;这种情况并不产生新的请求;因为无论他获得了何种及从何处获得的所有权,他都在第一次返还请求中将其提交审判。
§44.2.11.6Si quis iter petierit, deinde actum petat, puto fortius defendendum aliud uideri tunc petitum, aliud nunc, atque ideo exceptionem rei iudicatae cessare.
如果有人请求了通行权,随后请求了牛马通行权,我认为更应当主张当时请求的是一物,现在请求的是另一物,因此已决案件抗辩不适用。
§44.2.11.7Hoc iure utimur, ut ex parte actoris in exceptione rei iudicatae hae personae continerentur, quae rem in iudicium deducunt: inter hos erunt procurator, cui mandatum est, tutor, curator furiosi uel pupilli, actor municipum: ex persona autem rei etiam defensor numerabitur, quia aduersus defensorem qui agit, litem in iudicium deducit.
我们适用这一法律规则:在已决案件抗辩中,在原告方面,包括将案件提交审判的以下人员:在这些人中将有受托代理人、监护人、精神失常者或未成年人的财产管理人、自治市代理人;而在被告方面,防卫人也将被计算在内,因为对防卫人提起诉讼的人将争议提交审判。
§44.2.11.8Si quis hominem a filio familias petierit, deinde eundem a patre petat, locum habet haec exceptio.
如果有人向家子请求一个奴隶,随后向其父亲请求同一个奴隶,则此抗辩适用。
§44.2.11.9Si egero cum uicino aquae pluuiae arcendae, deinde alteruter nostrum praedium uendiderit et emptor agat uel cum eo agatur, haec exceptio nocet, sed de eo opere, quod iam erat factum, cum iudicium acciperetur.
如果我与邻人提起雨水排除诉讼,随后我们中的任何一方出售了土地,且买受人提起诉讼或被提起诉讼,该抗辩会造成损害,但仅限于在接受审判时已经完成的工作。
§44.2.11.10Item si rem, quam a te petierat, Titius pignori Seio dederit, deinde Seius pigneraticia aduersus te utatur, distinguendum erit, quando pignori dedit Titius: et si quidem antequam peteret, non oportet ei nocere exceptionem: nam et ille petere debuit et ego saluam habere debeo pigneraticiam actionem.
同样,如果提蒂乌斯向塞尤斯质押了他曾向你请求的物品,随后塞尤斯对你提起质权诉讼,则必须区分提蒂乌斯何时予以质押:如果确实是在他提起请求之前,抗辩不应当损害他;因为他既应当提起请求,我也应当保持质权诉讼不受损害。
sed si posteaquam petit, pignori dedit, magis est, ut noceat exceptio rei iudicatae.
但如果是他在提起请求之后予以质押的,则已决案件抗辩造成损害更为合适。