[IDEM libro tertio ad Plautium. ] §44.1.7.prExceptiones, quae personae cuiusque cohaerent, non transeunt ad alios, ueluti ea quam socius habet exceptionem 'quod facere possit', uel parens patronusue, non competit fideiussori: sic mariti fideiussor post solutum matrimonium datus in solidum dotis nomine condemnatur.
[同人《普劳提乌斯注解》第三卷]附着于每个人人身的抗辩不移转于他人,例如合伙人、父母或保护人所享有“在其能力范围内”的抗辩,不适用于保证人:因此,在婚姻消灭后为丈夫提供的保证人,因持参金名义而被判承担全部给付。
§44.1.7.1Rei autem cohaerentes exceptiones etiam fideiussoribus competunt, ut rei iudicatae, doli mali, iurisiurandi, quod metus causa factum est.
但是,附着于事物的抗辩也适用于保证人,例如既判案、恶意、宣誓、因恐惧而为的行为等抗辩。
igitur et si reus pactus sit in rem, omnimodo competit exceptio fideiussori.
因此,即使主债务人达成了对物协议,保证人在任何情况下也享有抗辩。
intercessionis quoque exceptio, item quod libertatis onerandae causa petitur, etiam fideiussori competit.
干预的抗辩,以及因加重自由负担而提出请求的抗辩,同样适用于保证人。
idem dicitur et si pro filio familias contra senatus consultum quis fideiusserit, aut pro minore uiginti quinque annis circumscripto: quod si deceptus sit in re, tunc nec ipse ante habet auxilium, quam restitutus fuerit, nec fideiussori danda est exceptio.
如果有人违反元老院决议为家子提供保证,或者为受欺诈的二十五岁以下未成年人提供保证,也是同样的道理:但如果他在交易中受骗,则在他获得原状恢复之前,他自己不能获得救济,也不应给保证人以抗辩。