[IDEM libro tertio ad Plautium. ]
[同人、プラウティウス注解第三巻]それぞれの人物に付着する抗弁は、他人に移転しない。
§44.1.7.prExceptiones, quae personae cuiusque cohaerent, non transeunt ad alios, ueluti ea quam socius habet exceptionem 'quod facere possit', uel parens patronusue, non competit fideiussori: sic mariti fideiussor post solutum matrimonium datus in solidum dotis nomine condemnatur.
たとえば、組合員、あるいは親やパトローヌスが有する「支払い能力の限度において」という抗弁は、保証人には認められない。 それゆえ、婚姻解消後に立てられた夫の保証人は、持参金の名目で全額の支払いを命じられる。
§44.1.7.1Rei autem cohaerentes exceptiones etiam fideiussoribus competunt, ut rei iudicatae, doli mali, iurisiurandi, quod metus causa factum est.
これに対して、事物に付着する抗弁は、保証人にも認められる。 たとえば、既判力、悪意、宣誓、あるいは畏怖に基づいてなされたこと、という抗弁がこれにあたる。
igitur et si reus pactus sit in rem, omnimodo competit exceptio fideiussori.
したがって、主債務者が客観的な不請求の合意をなした場合にも、保証人にはいかなる場合にも抗弁が認められる。
intercessionis quoque exceptio, item quod libertatis onerandae causa petitur, etiam fideiussori competit.
介入の抗弁、また、自由を不当に拘束する目的で請求がなされているという抗弁も、同様に保証人に認められる。
idem dicitur et si pro filio familias contra senatus consultum quis fideiusserit, aut pro minore uiginti quinque annis circumscripto: quod si deceptus sit in re, tunc nec ipse ante habet auxilium, quam restitutus fuerit, nec fideiussori danda est exceptio.
家族の子のために元老院決議に反して保証人となった場合、あるいは欺かれた二十五歳未満の未成年者のために保証人となった場合にも、同様のことが言われる。 ただし、もし彼が取引において騙された場合には、彼自身が原状回復を受けるまでは救済手段を得られず、保証人にも抗弁は与えられるべきではない。