[CELSUS libro trigensimo nono digestorum. ] §43.8.3.prLitora, in quae populus Romanus imperium habet, populi Romani esse arbitror: Maris communem usum omnibus hominibus, ut aeris, iactasque in id pilas eius esse qui iecerit: sed id concedendum non esse, si deterior litoris marisue usus eo modo futurus sit.
[凯尔苏斯《学说汇纂》第三十九卷] 我认为,罗马人民拥有主权的海岸,属于罗马人民。 如同空气一样,海洋的共同使用权属于所有人,而投入其中的桩石属于投入它的人。 但是,如果海岸或海洋的使用会因此种方式而变得更差,则此种行为不应被允许。