[ULPIANUS libro trigensimo tertio ad Sabinum. ] §43.7.3.prUiae uicinales, quae ex agris priuatorum collatis factae sunt, quarum memoria non exstat, publicarum uiarum numero sunt.
[乌尔比安,《论萨宾》第33卷] 邻里道路,由私人的土地合拢而建成且其记忆已不复存在者,列入公道之列。
§43.7.3.1Sed inter eas et ceteras uias militares hoc interest, quod uiae militares exitum ad mare aut in urbes aut in flumina publica aut ad aliam uiam militarem habent, harum autem uicinalium uiarum dissimilis condicio est: nam pars earum in militares uias exitum habent, pars sine ullo exitu intermoriuntur.
但在它们与其他的军用道路之间存在着如下区别:军用道路有通往大海、城市、公用河流或其他军用道路的出口,而这些邻里道路的情况则不同:因为它们中的一部分通往军用道路,另一部分则在没有任何出口的情况下中断。