[ULPIANUS libro septuagensimo secundo ad edictum. ] §43.4.1.prAit praetor: 'Si quis dolo malo fecerit, quo minus quis permissu meo eiusue, cuius ea iurisdictio fuit, in possessionem bonorum sit, in eum in factum iudicium, quanti ea res fuit, ob quam in possessionem missus erit, dabo'.
[乌尔比安:《告示注解》第七十二卷] 裁判官说:“若有人出于恶意,使他人无法凭借我的许可、或拥有该管辖权之人的许可而占有财产,我将对他提起一项基于事实的诉讼,其金额为据以被派入占有之物当时的价值。
§43.4.1.1Hoc edictum summa prouidentia praetor proposuit: frustra enim in possessionem mitteret rei seruandae causa, nisi missos tueretur et prohibentes uenire in possessionem coerceret.
” 裁判官以极大的远见提出了这项告示:因为,如果他不保护那些被派入占有的人,并且不强制那些阻止他人进入占有的人,那么为了保存财产而派人进入占有将是徒劳的。
§43.4.1.2Est autem generale hoc edictum: pertinet enim ad omnes, qui in possessionem a praetore missi sunt: conuenit enim praetori omnes, quos ipse in possessionem misit, tueri.
此外,该告示是具有普遍性的:因为它适用于所有被裁判官派入占有的人:因为裁判官保护他自己派入占有的所有人是理所当然的。
sed siue rei seruandae causa siue legatorum aut uentris nomine in possessionem missi fuerint, habent ex hoc edicto in factum actionem, siue doli siue aliter prohibuerint.
但是,无论他们是为了保存财产、或是因遗赠、或是以胎儿的名义被派入占有,如果在受到妨碍时——无论是由于恶意还是其他方式,他们都根据本告示享有基于事实的诉讼。
§43.4.1.3Haec actio non tantum eum tenet, qui prohibuit quem uenire in possessionem, sed etiam eum, qui possessione pulsus est, cum uenisset in possessionem: nec exigitur, ut ui fecerit qui prohibuit.
此诉讼不仅适用于阻止他人进入占有的人,也适用于在他人进入占有之后将其从占有中驱逐出去的人;而且并不要求阻止者必须是通过暴力来实施该行为。
§43.4.1.4Si quis ideo possessione arcuerit, quia rem suam putabat uel sibi nexam uel certe non esse debitoris, consequens est, ut hoc edicto non teneatur.
如果有人之所以将他人排除在占有之外,是因为他认为该物是他自己的,或者已向他质押,或者至少不属于债务人,那么结论是他不受本告示的约束。
§43.4.1.5Haec uerba 'quanti ea res erit, ob quam in possessionem missus erit' continent utilitatem creditoris, ut quantum eius interest possessionem habere, tantum ei qui prohibuit condemnetur.
“据以被派入占有之物的价值”这些字眼包含了债权人的利益,即:阻止者应被判向他赔偿相当于他拥有占有时的利益的数额。
proinde si ob falsum creditum uel ob falsam petitionem missus est in possessionem uel si exceptione summoueri potuit, nihil ei debet prodesse hoc edictum, quia propter nullam causam in possessionem missus est.
因此,如果他是基于虚假的债权或虚假的请求而被派入占有,或者如果他本可以被抗辩所驳回,那么该告示不应对他有任何帮助,因为他是无故被派入占有的。
§43.4.1.6Hoc edicto neque pupillum neque furiosum teneri constat, quia affectu carent.
显而易见,未成年人和疯子都不受本告示约束,因为他们缺乏意思能力。
sed pupillum eum debemus accipere, qui doli capax non est: ceterum si iam doli capax sit, contra erit dicendum.
但是,我们应当将此处的未成年人理解为无恶意能力的人;如果他已经具有恶意能力,则应作相反的结论。
ergo et si tutor dolo fecerit, in pupillum dabimus actionem, si modo soluendo sit tutor: sed et ipsum tutorem posse conueniri Iulianus scribit.
因此,即使监护人出于恶意实施了该行为,只要监护人有偿付能力,我们就会对未成年人给予该诉讼;但尤里安写道,监护人本人也可以被起诉。
§43.4.1.7Si domini uel patris uoluntate prohibitus quis sit a possessione, in ipsos dabitur actio, quasi per alios hoc fecerint.
如果有人是因主人或父亲的意图而被阻止占有,则将对他们本人给予该诉讼,仿佛是他们通过他人实施了该行为一样。
§43.4.1.8Hanc actionem excepta legatorum missione intra annum competere et non postea sciendum est, cum sit poenalis, nec in heredes similesque personas dabitur, nisi in id quod ad eas peruenit: sed heredi similibusque personis dabitur.
应当知道,除因遗赠而被派入占有的情况外,此诉讼必须在一年内提出,此后则不予受理,因为它是惩罚性的诉讼;而且该诉讼不会对继承人及类似的人提起,除非以他们所获得的利益为限。 但它应给予继承人及类似的人。
nam cum prohibitus quis est legatorum uel fideicommissorum causa possessionem adipisci, tunc actio et perpetua est et in heredem dabitur, quia est in potestate successorum euitare interdictum satisdatione oblata.
因为当有人因遗赠或信托遗赠而被阻止获得占有时,该诉讼既是永久性的,也将对继承人提起,因为继承人有能力通过提供担保来避免该告示。