[IULIANUS libro quadragensimo nono digestorum. ] §43.33.1.prSi colonus ancillam in fundo pignoris nomine duxerit et eam uendiderit, quod apud emptorem ex ea natum est, eius adprehendendi gratia utile interdictum reddi oportet.
[尤里安《学说汇纂》第四局九卷] 如果承租人以担保的名义将女奴隶带入农地并将其卖掉,为了占有买主处由该女奴隶所生的子女,应当授予准用禁令。
§43.33.1.1Si colonus res in fundum duorum pignoris nomine intulerit, ita ut utrique in solidum obligatae essent, singuli aduersus extraneum Saluiano interdicto recte experientur: inter ipsos uero si reddatur hoc interdictum, possidentis condicio melior erit.
如果承租人以担保的名义将物品带入两位地主的农地,以至于这些物品对双方承担全部债务担保,则各人对第三人均可正当地提起萨尔维乌斯禁令之诉;但若在他们相互之间授予该禁令,则占有者的处境更为有利。
at si id actum fuerit, ut pro partibus res obligaretur, utilis actio et aduersus extraneos et inter ipsos dari debebit, per quam dimidias partes possessionis singuli adprehendent.
然而,如果当时约定物品是按份额进行担保的,则无论针对第三人还是在他们相互之间,都应当授予准用诉权,通过该诉权,每个人将获得占有的一半份额。
§43.33.1.2Idem seruari conueniet et si colonus rem, quam cum alio communem habebat, pignoris nomine induxerit, scilicet ut pro parte dimidia pignoris persecutio detur.
如果承租人以担保的名义将他与他人共有的物品带入,也应当适用同样的规则,即按二分之一的份额授予追索担保物之权。