Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.32.1.pr-43.32.1.6

付清租金后的搬迁禁令与财物搬出

第 7186 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安讨论了关于搬迁的禁令(interdictum de migrando)的适用条件和限制。该禁令旨在保护住所承租人在足额支付租金后将包括奴隶在内的财物带走的权利。

[ULPIANUS libro septuagensimo tertio ad edictum. ] §43.32.1.prPraetor ait: 'Si is homo, quo de agitur, non est ex his rebus, de quibus inter te et actorem conuenit, ut, quae in eam habitationem qua de agitur introducta importata ibi nata factaue essent, ea pignori tibi pro mercede eius habitationis essent, siue ex his rebus est et ea merces tibi soluta eoue nomine satisfactum est aut per te stat, quo minus soluatur: ita, quo minus ei, qui eum pignoris nomine induxit, inde abducere liceat, uim fieri ueto'.
[乌尔比安《告示注解》第七十三卷] 裁判官说:“如果作为争议标的的这个人不属于你与原告之间所约定的那些财产——即为了该住所的租金,凡是引入、带入、在该处出生或制作于该争议住所内的物品,都应作为给你的质物;或者他属于这些财产,而该租金已向你支付,或已就该名义进行了清偿,又或者因你的原因导致未能支付:那么,我禁止使用暴力,以阻碍以质物名义将其引入的人被允许将其从该处带走。
§43.32.1.1Hoc interdictum proponitur inquilino, qui soluta pensione uult migrare: nam colono non competit.
” 本禁令适用于已支付租金并想要搬迁的住所承租人;因为其不适用于农业承租人。
§43.32.1.2Cui rei etiam extra ordinem subueniri potest: ergo infrequens est hoc interdictum.
对此项事务亦可通过非常程序给予救济;因此,本禁令较少使用。
§43.32.1.3Si tamen gratuitam quis habitationem habeat, hoc interdictum utile ei competet.
然而,如果有人拥有无偿的居住权,此项准用禁令将适用于他。
§43.32.1.4Si pensio nondum debeatur, ait Labeo interdictum hoc cessare, nisi paratus sit eam pensionem soluere.
如果租金尚未到期,拉贝奥认为该禁令不适用,除非他准备好支付该租金。
proinde si semenstrem soluit, sexmenstris debeatur, inutiliter interdicet, nisi soluerit et sequentis sexmenstris, ita tamen, si conuentio specialis facta est in conductione domus, ut non liceat ante finitum annum uel certum tempus migrare.
因此,如果他已支付了半年的租金,而另半年的租金仍属欠付,则他请求该禁令将是无益的,除非他也支付了下一个半年的租金;但前提是在房屋租赁中做出了特别约定,即在一年结束或特定时间之前不得搬迁。
idem est et si quis in plures annos conduxerit et nondum praeterierit tempus.
如果有人租赁了数年而期限尚未届满,情况也是如此。
nam cum in uniuersam conductionem pignora sunt obligata, consequens erit dicere interdicto locum non fore, nisi liberata fuerint.
因为既然质物是为整个租赁期提供担保的,那么结论就是,除非质物被释放,否则将没有该禁令的适用余地。
§43.32.1.5Illud notandum est praetorem hic non exegisse, ut in bonis fuerit conductoris, nec ut esset pignori res illata, sed si pignoris nomine inducta sit.
应当注意的是,裁判官在此并不要求搬入的物品属于承租人的财产,也不要求其在法律上已成为质物,而只要求其是以质物的名义被引入。
proinde et si aliena sint et si talia, quae pignoris nomine teneri non potuerint, pignoris tamen nomine introducta sint, interdicto hoc locus erit: quod si nec pignoris nomine inducta sint, nec retineri poterunt a locatore.
因此,即使这些物品属于他人,或者即使它们是不能以质物名义留置的物品,但只要它们是以质物名义被引入的,本禁令即有适用余地;但如果它们甚至不是以质物名义被引入的,出租人也无法将其留置。
§43.32.1.6Hoc interdictum perpetuum est et in successores et successoribus dabitur.
本禁令是永久性的,既可针对继承人提起,也可赋予继承人。

词汇与语法注释

  1. 43.32.1.prut, quae in eam habitationem qua de agitur introducta importata ibi nata factaue essent, ea pignori tibi pro mercede eius habitationis essent — 表示同意(conuenit)内容的名词性从句(ut从句)。其中,'ea' 作为复指代词,指向关系从句 'quae... essent',而该关系从句的先行词即为 'de quibus' 中的 'quibus'(指代 'his rebus')。
  2. 43.32.1.prper te stat, quo minus soluatur — 短语 'per aliquem stat, quo minus'(后接虚拟式)是古典和法律拉美语中的惯用表达,意为“某事未成是由于某人的原因”或“某人阻碍了某事”。在此处指租金未支付的原因在于出租人。
  3. 43.32.1.4inutiliter interdicet — 动词 'interdicere'(请求/申请禁令)在此作不及物动词使用,'inutiliter' 意为“无效果地”或“徒劳地”。这表明,除非全部租金已付清或质物已被释放,否则请求该禁令将无法成功。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.32.1.pr-43.32.1.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.32.1.pr-43.32.1.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。