[ULPIANUS libro septuagensimo primo ad edictum. ] §43.30.3.prDeinde ait praetor: 'Si Lucius Titius in potestate Lucii Titii est, quo minus eum Lucio Titio ducere liceat, uim 'fieri ueto'.
随后大法官说:“如果卢基乌斯·蒂蒂乌斯处于卢基乌斯·蒂蒂乌斯的支配力之下,我禁止使用暴力以阻止卢基乌斯·蒂蒂乌斯将其带走。
§43.30.3.1Superiora interdicta exhibitoria sunt, hoc est pertinent ad exhibitionem liberorum ceterorumque, de quibus supra diximus: hoc autem interdictum pertinet ad ductionem, ut ducere quis possit eos, in quos habet ius ductionis.
” 先前的禁令是命令交出的,也就是说,它们涉及我们上面所说的子女及其他人的交出;而本禁令则涉及带走,以便某人能够带走那些他对其拥有带走权的人。
itaque prius interdictum, quod est de liberis exhibendis, praeparatorium est huius interdicti: quo magis enim quis duci possit, exhibendus fuit.
因此,前一个关于交出子女的禁令是本禁令的准备性程序;因为为了能让某人更容易被带走,他必须先被交出。
§43.30.3.2Ex iisdem causis hoc interdictum tribuendum est, ex quibus causis de exhibendis liberis competere diximus: itaque quaecumque ibi diximus, eadem hic quoque dicta accipienda sunt.
本禁令应基于我们曾说过适用于交出子女的相同理由而予以授予;因此,我们在那里所说的一切,在这里也应当被视为同样适用。
§43.30.3.3Hoc autem interdictum competit non aduersus ipsum filium, quem quis ducere uult, sed utique esse debet is qui eum interdicto defendat: ceterum cessat interdictum, et succedere poterit notio praetoris, ut apud eum disceptetur, utrum quis in potestate sit an non sit.
但本禁令并不是针对某人想要带走的儿子本人提出的,而是必须有某人在禁令程序中为他辩护;否则,禁令即告失效,大法官的审理可以取而代之,以便在大法官面前争议某人是否处于支配力之下。
§43.30.3.4Iulianus ait, quotiens id interdictum mouetur de filio ducendo uel cognitio et is de quo agitur impubes est, alias differri oportere rem in tempus pubertatis, alias repraesentari: idque ex persona eorum, inter quos controuersia erit, et ex genere causae constituendum est.
尤里安说,每当为带走儿子而提起该禁令或进行审理,且涉案人是未成年人时,在某些情况下应当将此事推迟到成年期,在其他情况下则应当立即进行;这必须根据争端当事人的身份和案件的性质来决定。
nam si is, qui se patrem dicit, auctoritatis prudentiae fidei exploratae esset, usque in diem litis impuberem apud se habebit: is uero, qui controuersiam facit, humilis calumniator notae nequitiae, repraesentanda cognitio est.
因为如果自称为父亲的人具有确凿的权威、智慧和信义,他将在诉讼之日之前将未成年人留在自己身边;但如果挑起争端的人是因邪恶而闻名的卑微诬告者,则审理必须立即进行。
item si is, qui impuberem negat in aliena potestate esse, uir omnibus modis probatus, tutor uel testamento uel a praetore datus pupillum, quem in diem litis apud se habuit, tuetur, is uero, qui patrem se dicit, suspectus est quasi calumniator, differri litem non oportebit.
同样,如果否认未成年人处于他人支配力之下的人是一个在各方面都受到认可的人,即由遗嘱或大法官指定的人,并保护着他在诉讼之日之前留在自己身边的被监护人,而自称为父亲的人被怀疑为诬告者,则诉讼不应推迟。
si uero utraque persona suspecta est aut tamquam infirma aut tamquam turpis, non erit alienum, inquit, disponi, apud quem interim puer educeretur et controuersiam in tempus pubertatis differri, ne per collusionem uel imperitiam alterutrius contendentium aut alienae potestati pater familias addicatur aut filius alienus patris familiae loco constituatur.
但如果双方都被怀疑为不可靠或卑劣,他说,指定在过渡期间将男孩交由谁抚养,并将争端推迟到成年期,这并非不妥,以免由于争端任何一方的串通或无知,导致一个家父被归入他人的支配力之下,或者让别人的儿子被置于家父的地位。
§43.30.3.5Etiamsi maxime autem probet filium pater in sua potestate esse, tamen causa cognita mater in retinendo eo potior erit, idque decretis diui Pii quibusdam continetur: optinuit enim mater ob nequitiam patris, ut sine deminutione patriae potestatis apud eam filius moretur.
然而,即使父亲极力证明儿子处于自己的支配力之下,但在调查之后,母亲在留住儿子方面仍将占优,这包含在神君庇乌的某些敕令中;因为母亲因父亲的邪恶而获得允许,使儿子在不减损父权的情况下与她共同生活。
§43.30.3.6In hoc interdicto, donec res iudicetur, feminam, praetextatum eumque, qui proxime praetextati aetatem accedet, interim apud matrem familias deponi praetor iubet.
在本禁令中,在判决做出之前,大法官命令将妇女、穿着宽边托加的少年以及极其接近穿着宽边托加年龄的人,暂时寄托于家母处。
proxime aetatem praetextati accedere eum dicimus, qui puberem aetatem nunc ingressus est.
我们说极其接近穿着宽边托加年龄的人,是指现在刚刚进入成年期的人。
cum audis matrem familias, accipe notae auctoritatis feminam.
当你听到“家母”时,请理解为具有确凿权威的妇女。