Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.3.1.1-43.3.1.18

收回被占遗赠物告示的适用范围与条件

第 7035 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

讨论用于使继承人收回未经其同意而被占有的遗赠物的“Quod legatorum”告示,并详细阐述其适用范围、继承人与受遗赠人之间意愿(同意)的影响以及提供担保(satisdatio)与否的条件。

[ULPIANUS libro sexagensimo septimo ad edictum. ] §43.3.1.1Hoc interdictum uolgo 'quod legatorum' appellatur.
[乌尔比安:《告示注解》第六十七卷] 此告示俗称“Quod legatorum”。
§43.3.1.2Est autem et ipsum apiscendae possessionis et continet hanc causam, ut, quod quis legatorum nomine non ex uoluntate heredis occupauit, id restituat heredi.
而它本身也是为了取得占有,并包含以下目的:凡因遗赠名义、非依继承人意愿而占有某物者,应将该物返还给继承人。
etenim aequissimum praetori uisum est unumquemque non sibi ipsum ius dicere occupatis legatis, sed ab herede petere: redigit igitur ad heredes per hoc interdictum ea, quae legatorum nomine possidentur, ut perinde legatarii possint eum conuenire.
因为在裁判官看来,最公平的是每个人不应通过占有遗赠物来为自己执行法律,而应向继承人请求:因此,裁判官通过此告示将因遗赠名义而被占有的财产收归继承人,以便受遗赠人同样可以起诉继承人。
§43.3.1.3Hoc interdictum et heredem heredis bonorumque possessoris habere propter utilitatem huius dicendum est, nec non ceteros quoque successores.
必须指出,由于其有用性,继承人的继承人以及财产占有者,乃至其他所有继承人,也都享有此告示。
§43.3.1.4Quia autem nonnumquam incertum est, utrum quis pro legato an pro herede uel pro possessore possideat, bellissime Arrianus scribit hereditatis petitionem instituendam et hoc interdictum reddendum, ut, siue quis pro herede uel pro possessore siue pro legato possideat, hoc interdicto teneatur, quemadmodum solemus facere, quotiens incertum est, quae potius actio teneat: nam duas dictamus protestati ex altera nos uelle consequi quod nos contingit.
但是,由于有时无法确定某人是作为受遗赠人、作为继承人还是作为占有者进行占有,阿里亚努斯非常精妙地写道,应当提起遗产继承之诉,并同时给予此告示,以便无论他是作为继承人、作为占有者还是作为受遗赠人进行占有,都受此告示约束,正如每当不确定哪种诉讼更为适用时我们通常所做的那样:因为我们指明两种诉讼,并声明我们希望通过其中一种诉讼来获得属于我们的东西。
§43.3.1.5Si quis ex mortis causa donatione possideat, utique cessabit interdictum, quia portio legis Falcidiae apud heredem ipso iure remanet, etsi corporaliter res in solidum translatae sunt:
如果有人基于死因赠与进行占有,此告示当然不适用,因为即便财产已整体进行物理转移,法尔西迪亚法规定的份额在法律上当然仍留归继承人。
§43.3.1.6Qui uero ex causa praeceptionis, utique tenetur hoc interdicto, sed pro ea scilicet parte, quam iure legati habet, non etiam pro ea, quam quasi heres habet.
但凡因先得原因进行占有者,当然受此告示约束,但显然仅限于他依遗赠权利所享有的份额,而不包括他作为继承人所享有的份额。
idemque erit dicendum et si alio genere legati uni ex heredibus legatum sit: nam et hic dicendum est pro ea parte, qua heres est, cessare interdictum.
如果通过其他种类的遗赠将遗产遗赠给继承人之一,也应作同样的说明:因为在此情况下,也必须说,对于他是继承人的那个份额,此告示不适用。
§43.3.1.7Quod ait praetor 'aut dolo desiit possidere', sic accipere debemus 'desiit facultatem habere restituendi'.
裁判官所说的“或因欺诈而不再占有”,我们应当理解为“不再具有返还的能力”。
§43.3.1.8Unde est quaesitum, si usus fructus uel usus fuerit alicui relictus eumque occupauerit, an hoc interdicto restituere sit compellendus.
由此产生了一个疑问:如果有人被遗赠了使用收益权或使用权并占有了它,是否应当通过此告示强制其予以返还。
mouet, quod neque usus fructus neque usus possidetur, sed magis tenetur: potest tamen defendi competere interdictum.
反对的理由在于,无论使用收益权还是使用权,均不能被占有,而更多是被持有:然而,仍可主张适用该告示。
idem dicendum est et in seruitute relicta.
对于被遗赠的地役权,也应作同样的说明。
§43.3.1.9Quaesitum est, si quis legatorum seruandorum causa missus sit in possessionem, an hoc interdicto teneatur ad restitutionem.
曾被追问:如果有人为了保全遗赠物而被准予占有,他是否应当通过此告示承担返还义务。
mouet illud primum, quod non possidet is qui missus est in possessionem legatorum causa, sed potius custodit, deinde quod praetorem habet huius rei auctorem.
首先,反对的理由是,为了遗赠物而被准予占有的人并不是在占有,而更多是在保管;其次,他以裁判官为此事的授权人。
tutius tamen erit dicendum hoc interdictum competere, maxime si satisdatum sit iam legatorum nomine nec recedat: tunc enim etiam possidere uidetur.
然而,更为稳妥的说法是此告示适用,尤其是如果已经以遗赠名义提供了担保而他仍不退出:因为在此时,他也似乎被视为在占有。
§43.3.1.10Legatorum nomine non tantum ipsum possidere dicemus cui legatum est, uerum heredem quoque eius ceterosque successores.
我们不仅会说受遗赠人本人因遗赠而占有,而且其继承人以及其他所有继承人亦然。
§43.3.1.11Quod ait praetor 'uoluntate eius, ad quem ea res pertinet', ita erit interpretandum, ut, si post aditam hereditatem uel bonorum possessionem adgnitam uoluntas accommodata est legatario, ut possideret, interdictum cesset: quod si ante aditam hereditatem bonorumue possessionem adgnitam hoc factum est, rectius dicetur eam uoluntatem non nocere debere.
裁判官所说的“依该财产归属之人的意愿”,应当如此解释:如果在接受继承或承认财产占有之后,向受遗赠人表示了允许其占有的意愿,则此告示不再适用;但如果在接受继承或承认财产占有之前做出了此事,则更正确的说法是,该意愿不应对继承人造成损害。
§43.3.1.12Si duae res legatae sint, altera ex uoluntate occupata, altera non ex uoluntate eueniet, ut altera reuocari possit, altera non.
如果遗赠了两个物,其中一个是在同意下被占有的,另一个是在没有同意下被占有的,结果将是:一个可以被收回,另一个则不能。
idemque erit probandum et in una re, cuius pars ex uoluntate, altera pars non ex uoluntate occupata est: nam pars sola per interdictum auferetur.
在单一物的情形中,如果其一部分是同意占有的,另一部分是在没有同意下被占有的,也应当确认同样的结果:因为只有那一部分会被通过此告示剥夺。
§43.3.1.13Illud tenendum, siue a te siue ab eo, in cuius locum successisti, possideri aliquid coeptum est, interdicto huic locum fore.
必须坚持以下观点:无论某物的占有是由你开始的,还是由你继承其地位的人开始的,都将有适用此告示的余地。
in locum successisse accipimus, siue per uniuersitatem siue in rem sit successum.
我们认为,无论是概括继承还是针对特定物的继承,都属于“继承其地位”。
§43.3.1.14Prodest autem possedisse, quotiens uoluntate eius, ad quem ea res pertinet, possideri coeptum est: sed et si postea uoluntas accessit eius, ad quem ea res pertinebat, tamen prodesse possessori debere.
此外,只要是依财产归属之人的意愿而开始占有,那么曾进行占有便是有利的:但即便此后该财产归属之人的意愿才加入,也同样应当使占有者获益。
unde si quis coepit quidem ex uoluntate eius, ad quem ea res pertinet, possidere, postea uero uoluntas non perseuerat, nihil nocet, quia semel possideri coepit ex uoluntate.
因此,如果某人确实在财产归属之人的意愿下开始占有,但后来该意愿未能存续,这并无损害,因为占有曾一度在同意下开始。
§43.3.1.15Si alter ex heredibus iisue, ad quos ea res pertinet, uoluerit rem a legatario possideri, alter non, ei, qui noluit, interdictum competet: ei, qui uoluit, non competere palam est.
如果继承人或财产归属之人中的一人希望受遗赠人占有该物,而另一人不希望,则此告示适用于不希望的人;显而易见,此告示不适用于希望的人。
§43.3.1.16Quod ait praetor 'nisi satisdatum sit', accipere debemus 'si perseueret satisdatum', scilicet ut, si non perseueret cautum, mittatur in possessionem legatorum seruandorum causa.
裁判官所说的“除非已提供担保”,我们应当理解为“如果担保继续存续”,即如果担保未能存续,则应为了保全遗赠物而被准予占有。
§43.3.1.17Satisdatum sic arbitror, si sic satisdatum sit, ut legatario uel ipso iure adquisita sit idonea cautio uel per mandati actionem adquiri possit, et tunc interdicto locum fore.
我认为已提供担保是指这样提供担保:受遗赠人要么在法律上当然取得适当的担保,要么可以通过委托之诉取得,在此情况下,方有适用此告示的余地。
§43.3.1.18Si quarundam rerum nomine satisdatum sit, quarundam non sit satisdatum, earum rerum nomine sine impedimento agi poterit, de quibus satisdatum est, ceterarum non poterit.
如果已就某些财产提供了担保,而未就另一些财产提供担保,则可以无障碍地就已提供担保的财产提起诉讼,但不能就其余的财产提起诉讼。

词汇与语法注释

  1. 43.3.1.2apiscendae possessionis — 带有动形容词的属格名词短语,作为表示性质或目的(“为了取得占有”)的描写属格(或所有属格的延伸)发挥作用。
  2. 43.3.1.2unumquemque non sibi ipsum ius dicere ... sed ab herede petere — 宾格不定式(AcI)结构,作为无人称句 "aequissimum uisum est"(“似乎最公平”)的主语。
  3. 43.3.1.8neque usus fructus neque usus possidetur — 这基于古典法上的法理,即由于使用收益权(usufruct)和使用权(use)是非有体物(无体财产),因此在严格意义上它们不是物理占有(possessio)的对象,而仅限于权利的行使(准占有或持有)。
  4. 43.3.1.16nisi satisdatum sit — 在关于遗赠的告示中,这指的是一种条件(但书),即除非继承人已向受遗赠人提供履行遗赠的担保(satisdatio),否则即便受遗赠人自行开始占有,继承人也无法请求返还。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.3.1.1-43.3.1.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.3.1.1-43.3.1.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。