Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.26.8.pr-43.26.8.9

经第三方设立的请求占有及借用人责任

第 7158 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本段讨论了通过第三方设立请求占有的要件、继承或转让时请求占有的存续关系、借用人对故意和重过失的责任以及迟延履行时的完全恢复义务。

[ULPIANUS libro septuagensimo primo ad edictum.
[乌尔比安,《告示注解》第七十一卷。
] §43.26.8.prQuaesitum est, si Titius me rogauerit, ut re Sempronii utatur, deinde ego Sempronium rogauero, ut concederet, et ille, dum mihi uult praestitum, concesserit.
] 有此一问:若提蒂乌斯请求我,以使他能使用塞姆普罗尼乌斯之物,随后我请求塞姆普罗尼乌斯予以准许,而后者因意欲向我提供惠泽而予以准许,其后果如何。
§43.26.8.1Titius a me habet precario et ego cum eo agam interdicto de precario: Sempronius autem non aget cum eo, quia haec uerba 'ab illo precario habes' ostendunt ei demum competere interdictum, a quo quis precario rogauit, non cuius res est.
提蒂乌斯是从我处因请求而持有,我将以关于请求的禁令对他提起诉讼;然而塞姆普罗尼乌斯不得对他提起诉讼,因为“你从彼人处因请求而持有”这些文字表明,该禁令仅归属于某人向其因请求而发出请求之人,而非归属于物的主人。
an tamen Sempronius mecum, quasi a me rogatus, interdictum habeat? et magis est, ne habeat, quia non habeo precario, cum non mihi, sed alii impetraui.
然而,塞姆普罗尼乌斯对我是否拥有禁令,就像我是向他发出请求的人一样? 更妥当的意见是,他不拥有,因为我并非因请求而持有,既然我是为他人而非为我自己获得的。
mandati tamen actionem potest aduersus me habere, quia me mandante dedit tibi: aut si quis dixerit non mandatu meo, sed magis mihi credentem hoc fecisse, dicendum est in factum dandam actionem et aduersus me.
然而,他对我可以拥有一项委任诉权,因为在我委任下他把物交给了你;或者如果有人说,他这样做不是由于我的委任,而更多是出于对我的信任,那么应当说,也应当对我授予事实诉权。
§43.26.8.2Quod a Titio precario quis rogauit, id etiam ab herede eius precario habere uidetur: et ita et Sabinus et Celsus scribunt eoque iure utimur.
某人向提蒂乌斯因请求而请求之物,亦被视为从其继承人处因请求而持有;萨比努斯和凯尔苏斯都如此写道,且我们适用这一法律。
ergo et a ceteris successoribus habere quis precario uidetur.
因此,某人亦被视为从其他继承人处因请求而持有。
idem et Labeo probat et adicit, etiamsi ignoret quis heredem, tamen uideri eum ab herede precario habere.
拉贝奥亦赞同同一点并补充道,即使某人不知道谁是继承人,他仍被视为从该继承人处因请求而持有。
§43.26.8.3Illud tamen uideamus quale sit, si a me precario rogaueris et ego eam rem alienauero, an precarium duret re ad alium translata.
然而,让我们看看下述情况性质如何:如果你向我因请求而请求,而我让与了该物,那么在物被转让给他人后,请求占有是否仍然存续。
et magis est, ut, si ille non reuocet, posse interdicere quasi ab illo precario habeas, non quasi a me: et si passus est aliquo tempore a se precario habere, recte interdicet, quasi a se precario habeas.
更妥当的意见是,如果他没有撤回,他就可以提起禁令,犹如你是从他处、而非从我处因请求而持有;且如果他曾在一段时间内容许你从他处因请求而持有,他将正当地提起禁令,犹如你是从他处因请求而持有。
§43.26.8.4Eum quoque precario teneri uoluit praetor, qui dolo fecit, ut habere desineret.
告示官亦意欲使那些因故意导致其不再持有者,亦根据请求占有承担责任。
illud adnotatur, quod culpam non praestat is qui precario rogauit, sed solum dolum praestat, quamquam is, qui commodatum suscepit, non tantum dolum, sed etiam culpam praestat.
在此需注意的是,因请求而请求之人不对过失承担责任,而仅对故意承担责任,尽管接受使用借贷之人不仅对故意、亦对过失承担责任。
nec immerito dolum solum praestat is qui precario rogauit, cum totum ex liberalitate descendat eius qui precario concessit et satis sit, si dolus tantum praestetur.
且因请求而请求之人仅对故意承担责任并非无理,因为这一切完全源于因请求而准许之人的慷慨,因此仅对故意承担责任便已足够。
culpam tamen dolo proximam contineri quis merito dixerit.
然而,人们可以正当地说,极其接近故意的过失已被包含在内。
§43.26.8.5Ex hoc interdicto restitui debet in pristinam causam: quod si non fuerit factum, condemnatio in tantum fiet, quanti interfuit actoris ei rem restitui ex eo tempore, ex quo interdictum editum est: ergo et fructus ex die interdicti editi praestabuntur.
根据本禁令,必须恢复至原状;若未予恢复,则应按自禁令发布之时起,恢复该物给原告对原告而言具有多少利益,而判处相应数额的赔偿。 因此,自禁令发布之日起的孳息亦应予以提供。
§43.26.8.6Si seruitute usus non fuit is qui precario rogauit ac per hoc amissa sit, uideamus, an interdicto teneatur.
若因请求而请求之人未使用地役权,并因此导致该权利消灭,让我们看看他是否要根据禁令承担责任。
ego arbitror non alias, quam si dolo fecerit.
我认为,除非他是出于故意而为此,否则不承担责任。
§43.26.8.7Et generaliter erit dicendum in restitutionem uenire dolum et culpam latam dumtaxat, cetera non uenire.
且一般而言,应当说,仅故意和重过失属于恢复的范围,其他则不然。
plane post interdictum editum oportebit et dolum et culpam et omnem causam uenire: nam ubi moram quis fecit precario, omnem causam debebit constituere.
显然,在禁令发布之后,故意、过失以及一切相关的全部利益都必须包括在内;因为当某人在请求占有中发生延迟时,他必须偿付全部利益。
§43.26.8.8Interdictum hoc et post annum competere Labeo scribit eoque iure utimur: cum enim nonnumquam in longum tempus precarium concedatur, absurdum est dicere interdictum locum non habere post annum.
拉贝奥写道,本禁令在一年之后亦可适用,且我们适用这一法律:因为既然请求占有时常是长期准许的,那么说该禁令在一年后便无适用余地,乃是荒谬的。
§43.26.8.9Hoc interdicto heres eius qui precario rogauit tenetur quemadmodum ipse, ut, siue habet siue dolo fecit quo minus haberet uel ad se perueniret, teneatur: ex dolo autem defuncti hactenus, quatenus ad eum peruenit.
根据本禁令,因请求而请求之人的继承人与该人本人一样承担责任,即:无论他是持有该物,还是因故意导致其不再持有或未到其手中,他都应当承担责任;但对于死者的故意,仅在利益到达继承人那里的限度内承担。

词汇与语法注释

  1. 43.26.8.prdum mihi uult praestitum — 此处 praestitum 可理解为省略了的过去 passive 不定式 praestitum esse,或者作为中性名词作 uult 的宾语。连词 dum 伴随直陈式现在时,用以说明同时发生的情况或其动机。
  2. 43.26.8.1et magis est, ne habeat — 这是法学家表达倾向意见的公式(“更妥当的意见是……”)。从句 ne habeat 使用虚拟式现在时,构成了依赖于 magis est 的主语从句或结果从句。
  3. 43.26.8.3posse interdicere — 不定式 posse 的主语在上下文里是受让物的第三人(ille),可视为省略了宾格 illum。提起禁令的对象是“你”(借用人),这通过 quasi 从句中 habeas 的主语得以体现。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.26.8.pr-43.26.8.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.26.8.pr-43.26.8.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。