[IDEM libro septuagensimo primo ad edictum.
[同上,《告示注解》第七十一卷。
] §43.26.2.prAit praetor: 'Quod precario ab illo habes aut dolo malo fecisti, ut desineres habere, qua de re agitur, id illi restituas'.
]\n\n裁判官宣告:“你因请求而从他处占有的财产,或者因恶意而不再占有的该系争财产,你应当将其返还给他。
§43.26.2.1Hoc interdictum restitutorium est.
”\n\n该占有令状是返还性的。
§43.26.2.2Et naturalem habet in se aequitatem, namque precarium reuocare uolenti competit: est enim natura aequum tamdiu te liberalitate mea uti, quamdiu ego uelim, et ut possim reuocare, cum mutauero uoluntatem.
\n\n它本身具有天然的公平性,因为它是为想要收回请求借贷的人而设的。 因为在自然法上,你在我容许的期间内使用我的慷慨赠予,并且在我改变心意时能够予以收回,这是公平的。
itaque cum quid precario rogatum est, non solum hoc interdicto uti possumus, sed etiam praescriptis uerbis actione, quae ex bona fide oritur.
因此,当某物是通过请求借贷而获得时,我们不仅可以使用该占有令状,还可以提起基于诚实信用原则产生的规定言词诉讼。
§43.26.2.3Habere precario uidetur, qui possessionem uel corporis uel iuris adeptus est ex hac solummodo causa, quod preces adhibuit et impetrauit, ut sibi possidere aut uti liceat:
\n\n若某人仅因如下原因,即通过提出恳求并获得允许,从而得以为自己占有或使用,进而取得了对有体物或权利的占有,则该人被视为因请求而占有。