[ULPIANUS libro septuagensimo primo ad edictum.
[乌尔比安,《告示评注》第七十一卷。
] §43.25.1.prAit praetor: 'Quod ius sit illi prohibere, ne se inuito fiat, in eo nuntiatio teneat: ceterum nuntiationem missam facio'.
] 大法官说:“在通告人有权禁止违背其意愿进行工程的范围内,通告应具有效力;其余情况,我免除该通告。
§43.25.1.1Sub hoc titulo remissiones proponuntur.
” 在本题述下,规定了免除。
§43.25.1.2Et uerba praetoris ostendunt remissionem ibi demum factam, ubi nuntiatio non tenet, et nuntiationem ibi demum uoluisse praetorem tenere, ubi ius est nuntianti prohibere, ne se inuito fiat.
大法官的话表明,只有在通告不发生效力的地方,才最终作出免除;并且大法官只希望在通告人有权禁止违背其意愿进行工程的地方,通告才具有效力。
ceterum siue satisdatio interueniat siue non, remissio facta hoc tantum remittit, in quo non tenuit nuntiatio.
此外,无论是否有提供担保,所作的免除仅免除通告未发生效力的那一部分。
plane si satisdatum est, exinde remissio facta est, non est necessaria remissio.
显然,如果已提供担保,免除便自那时起达成,因此不再需要免除。
§43.25.1.3Ius habet opus nouum nuntiandi, qui aut dominium aut seruitutem habet.
拥有所有权或役权的人,有权通告新工程。
§43.25.1.4Item Iuliano placet fructuario uindicandarum seruitutium ius esse: secundum quod opus nouum nuntiare poterit uicino et remissio utilis erit.
同样,尤里安认为,用益物权人有权主张役权;据此,他可以向邻人通告新工程,且免除将是有效的。
ipsi autem domino praedii si nuntiauerit, remissio inutilis erit: neque sicut aduersus uicinum, ita aduersus dominum agere potest ius ei non esse inuito se altius aedificare.
但如果他向土地所有者本人通告,免除将是无效的:因为他不能像对邻人那样对所有者提起诉讼,主张所有者无权违背其意愿将房屋建得更高。
sed si hoc facto usus fructus deterior fiat, petere usum fructum debebit.
但如果由于这一行为导致用益物权受损,他应当请求用益物权。
idem Iulianus dicit de ceteris, quibus aliqua seruitus a uicino debetur.
尤里安对其他由邻人负有某种役权的人也作如是说。
§43.25.1.5Ei quoque, qui pignori fundum acceperit, scribit Iulianus non esse iniquum detentionem seruitutis dari.
尤里安还写道,对于接受土地作为质押的人,给予其役权的准占有(事实持有)并非不公正。