Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.24.7.pr-43.24.7.10

奴隶不当施工的责任与土地工程的界定范围

第 7133 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安讨论了“暴行或隐秘”告示的适用,涉及奴隶实施工程时的责任分担、预防火灾等抗辩事由的效力,以及何为“在土地上进行工程”的具体范围(包括砍伐树木和拆除屋瓦等)。

[ULPIANUS libro septuagensimo primo ad edictum. ] §43.24.7.prSi alius fecerit me inuito, tenebor ad hoc, ut patientiam praestem.
[乌尔比安,告示注解第71卷] 如果他人在违背我意愿的情况下进行了工程,我仅承担容忍该行为的责任。
§43.24.7.1Neratius quoque scribit eum, cuius seruus ui aut clam fecit, aut sua impensa ex interdicto opus restituere debere aut patientiam restituendi praestare et seruum noxae dedere: plane si mortuo alienatoue seruo interdiceretur, patientiam dumtaxat praestare debere ait, ita ut et emptor eo interdicto possit conueniri, ut impensam praestet aut noxam det: dominoque operis sua impensa restituente aut damnato, quia non restitueret, emptorem liberari.
内拉蒂乌斯也写道:如果其奴隶以暴行或隐秘方式进行了工程,其主人必须依告示以自己的费用恢复工程,或者容忍恢复并交出奴隶以偿债。 显然,如果在奴隶死亡或被转让后提起告示,他说主人仅需承担容忍恢复的义务,以至于买受人也可以依该告示被起诉承担费用或交出奴隶偿债。 如果工程所在土地的所有人以自己的费用恢复了工程,或者因未予恢复而被判令赔偿,则买受人免责。
eadem et si contra dominus serui uel opus restituisset uel litis aestimatione damnatus esset: quod si tantum noxae dedisset, aduersus dominum operis utiliter interdici.
相反,如果奴隶的主人恢复了工程,或者被判令支付诉讼评估额,其结果也是一样。 但是,如果奴隶的主人仅交出了奴隶偿债,则可以针对该工程的所有人提起有益告示。
§43.24.7.2Ait Iulianus: qui ante remissionem nuntiationis, contra quam prohibitus fuerit, opus fecerit, duobus interdictis tenebitur, uno, quod ex operis noui nuntiatione competit, altero quod ui aut clam.
尤里安说:在撤销新工程宣告之前,违背禁止而进行工程的人,将承担两项告示的责任:一项是基于新工程宣告而成立的,另一项则是基于暴行或隐秘。
remissione autem facta intellegendus non erit ui aut clam facere, quamuis prohibeatur: licere enim debet aedificare ei, qui satisdederit, cum possessor hoc ipso constituatur: clamque facere nec ante remissionem nec postea existimandus est, cum is, qui opus nouum nuntiat, non possit uideri celatus et praeoccupatus, antequam controuersiam faceret.
但是,一旦撤销了宣告,即使受到禁止,也不能认为他是以暴行或隐秘方式进行工程;因为应当允许提供了担保的人进行建筑,因为他由此而被确立为占有者。 无论在撤销宣告之前还是之后,都不应认为他是隐秘地进行工程,因为宣告新工程的人在提起争议之前,不可能被视为是被隐瞒和被抢占先机的。
§43.24.7.3Bellissime apud Iulianum quaeritur, an haec exceptio noceat in hoc interdicto 'quod non tu ui aut clam feceris'? ut puta utor aduersus te interdicto quod ui aut clam, an possis obicere mihi eandem exceptionem: 'quod non tu ui aut clam fecisti'? et ait Iulianus aequissimum esse hanc exceptionem dare: nam si tu, inquit, aedificaueris ui aut clam, ego idem demolitus fuero ui aut clam et utaris aduersus me interdicto, hanc exceptionem profuturam.
在尤里安那里提出了一个极好的问题:在这一告示中,“并非由你以暴行或隐秘方式所为”这一抗辩是否会损害原告? 例如,我对你提起“暴行或隐秘”告示,你是否可以对我提出同样的抗辩:“并非由你以暴行或隐秘方式所为”? 尤里安说,给予这一抗辩是极为公正的;他说,因为如果你以暴行或隐秘方式进行了建筑,而我以暴行或隐秘方式将该建筑物拆除,且你对我提起告示,那么这一抗辩将会产生效力。
quod non aliter procedere debet, nisi ex magna et satis necessaria causa: alioquin haec omnia officio iudicis celebrari oportet.
除非有重大且足够必要的理由,否则不应作如此处理;否则,所有这些事项都应当通过法官的职权来解决。
§43.24.7.4Est et alia exceptio, de qua Celsus dubitat, an sit obicienda: ut puta si incendii arcendi causa uicini aedes intercidi et quod ui aut clam mecum agatur aut damni iniuria.
还有另一种抗辩,塞尔苏斯对其是否应当提出表示怀疑:例如,如果为了防止火灾,我拆除了邻居的房屋,并因而被提起“暴行或隐秘”或“不法损害”之诉。
Gallus enim dubitat, an excipi oporteret: 'quod incendii defendendi causa factum non sit'? Seruius autem ait, si id magistratus fecisset, dandam esse, priuato non esse idem concedendum: si tamen quid ui aut clam factum sit neque ignis usque eo peruenisset, simpli litem aestimandam: si peruenisset, absolui eum oportere.
加鲁斯怀疑是否应当提出这样的抗辩:“并非为了防御火灾而为”。 然而,塞维尔斯说,如果是行政长官所为,则应当给予该抗辩,但对于普通私人则不应给予同样的准许。 不过,如果以暴行或隐秘方式做了某事,而火并未蔓延到该处,则应当以单倍额评估诉讼标的;如果火已蔓延至该处,则应当判其无罪。
idem ait esse, si damni iniuria actum foret, quoniam nullam iniuriam aut damnum dare uidetur aeque perituris aedibus.
他说,如果提起不法损害之诉,情况也是一样,因为对于无论如何都将毁灭的房屋,不应被视为造成了任何不法或损害。
quod si nullo incendio id feceris, deinde postea incendium ortum fuerit, non idem erit dicendum, quia non ex post facto, sed ex praesenti statu, damnum factum sit nec ne, aestimari oportere Labeo ait.
但是,如果在没有火灾的情况下你做了这件事,而此后才发生火灾,则不能作同样的认定,因为拉贝奥说,是否造成了损害,不应当根据事后的事实,而应当根据当时的状况来进行评估。
§43.24.7.5Notauimus supra, quod, quamuis uerba interdicti late pateant, tamen ad ea sola opera pertinere interdictum placere, quaecumque fiant in solo.
我们上面已指出,虽然告示的字面意思很宽泛,但人们一致认为该告示仅适用于在土地上进行的任何工程。
eum enim, qui fructum tangit, non teneri interdicto quod ui aut clam: nullum enim opus in solo facit.
因为接触果实的人,并不承担“暴行或隐秘”告示的责任:因为他在土地上没有进行任何工程。
at qui arbores succidit, utique tenebitur, et qui harundinem et qui salictum: terrae enim et quodammodo solo ipsi corrumpendo manus infert.
但是,砍伐树木的人肯定要承担责任,砍伐芦苇和柳树林的人也是如此:因为他着手毁坏土地,并在某种程度上毁坏了土地本身。
idem et in uineis succisis.
在砍伐葡萄园的情况下也是如此。
ceterum qui fructum aufert, furti debet conueniri.
至于带走果实的人,则应当以窃盗罪被起诉。
itaque si quid operis in solo fiat, interdictum locum habet.
因此,如果在土地上进行了某种工程,告示即适用。
in solo fieri accipimus et si quid circa arbores fiat, non si quid circa fructum arborum.
我们认为,“在土地上进行”也包括对树木进行某种行为,但不包括对树木的果实进行某种行为。
§43.24.7.6Si quis aceruum stercoris circa agrum pinguem disiecerit, cum eo 'quod ui aut clam factum est' agi potest: et hoc uerum est, quia solo uitium adhibitum sit.
如果有人在肥沃的土地周围散布一堆粪便,可以对他提起“以暴行或隐秘所为之事”之诉:这是正确的,因为这给土地带来了损害(缺陷)。
§43.24.7.7Plane si quid agri colendi causa factum sit, interdictum quod ui aut clam locum non habet, si melior causa facta sit agri, quamuis prohibitus quis ui uel clam fecerit.
显然,如果是为了耕作农地而做了某事,即使被禁止的人是以暴行或隐秘方式做的,只要使农地的状况变得更好,“暴行或隐秘”告示就不适用。
§43.24.7.8Praeterea si fossam feceris in silua publica et bos meus in eam inciderit, agere possum hoc interdicto, quia in publico factum est.
此外,如果你在公有林地中挖了一条沟,而我的牛掉入其中,我可以根据这一告示提起诉讼,因为这是在公共场所进行的。
§43.24.7.9Si quis aedificium demolitus fuerit, quamuis non usque ad solum, quin interdicto teneatur, dubitari desiit.
如果有人拆除了建筑物,即使没有彻底拆到地面,对于他是否要承担该告示的责任,已不再有疑问。
§43.24.7.10Proinde et si tegulas de aedificio sustulerit, magis est, ut interdicto teneatur,
因此,即使他从建筑物上拿走了瓦片,也更应当认为他要承担告示的责任,

词汇与语法注释

  1. 43.24.7.1dominoque operis sua impensa restituente aut damnato, quia non restitueret, emptorem liberari — 该句由带对格的不定式结构(emptorem liberari为中心)构成,夺格绝对结构(domino... restituente aut damnato)在其中充当条件状语。意为:如果工程所在土地的所有人(dominus operis)自行恢复工程,或者因未予恢复而被判令赔偿,则该奴隶的买受人(emptor)得以免责。
  2. 43.24.7.3exceptio 'quod non tu ui aut clam feceris' — 即“并非由你以暴行或隐秘方式所为”之抗辩。这是指当原告自身也实施了暴行或隐秘的非法工程时,被告为指控原告的不当性而提出的、具有抵销性质或衡平法上违法阻却效果的抗辩。
  3. 43.24.7.4aeque perituris aedibus — 与之格名词短语。动词perire(毁灭、消灭)的主动将来分词periturus(之格复数,修饰aedibus“房屋”)与副词aeque(同样、反正)并用。意为“对于反正同样将要毁灭的房屋”,构成了在火灾这一不可抗力下,被告实际上并未造成不法损害(damnum iniuria)的理由。
  4. 43.24.7.9quin interdicto teneatur, dubitari desiit — 无人称被动主句“dubitari desiit(不再被怀疑,即毫无疑问)”后接连词quin和虚拟式(teneatur)构成的从句。这是一种强烈的肯定表达法,意为“关于他应当依告示承担责任,已不再有任何疑问”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.24.7.pr-43.24.7.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.24.7.pr-43.24.7.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。