[ULPIANUS libro septuagensimo primo ad edictum. ] §43.24.3.prProhibere autem non utique per semet ipsum necesse est, sed et si quis per seruum suum uel procuratorem prohibuerit, recte uidetur prohibuisse.
然而,阻止并不一定需要亲自进行,即使有人通过自己的奴隶或代理人进行阻止,也应被视为正当地进行了阻止。
idem etiam si mercennarius meus prohibuerit.
如果我的雇工进行了阻止,也是一样。
nec quem moueat, quod per liberam personam actio adquiri non solet: nam prohibitio haec demonstrat ui te facere, quid mirum, cum et si clam tu me feceris, habeam actionem? ergo facto magis tuo delinquentis quam alieno adquiritur mihi actio.
任何人都不应因通常不能通过自由人取得诉权这一事实而感到困惑:因为这种阻止表明你是以暴力行事的。 这有什么奇怪的呢? 因为即使你背着我秘密地行事,我也能拥有诉权。 因此,我是通过你这个过错者自己的行为,而不是通过他人的行为,而取得诉权。
§43.24.3.1Illud sciendum est non omnibus momentis uim esse faciendam, sed semel inter initia facta perseuerat.
应当知道,并不需要在每一个时刻都施加暴力,而是在开始时施加一次,其效力便会持续。
§43.24.3.2Sed si permiserit, aduersus eum, qui utatur interdicto, exceptio erit necessaria.
但如果他予以许可,那么针对使用告示的人,抗辩将是必要的。
§43.24.3.3Non tantum autem si ego permisero, sed et si procurator meus uel tutor qui tutelam administrat uel curator pupilli furiosi siue adulescentis, dicendum erit exceptioni locum fore.
然而,不仅在我本人许可的情况下,即使是我的代理人、或管理监护权的监护人、或未成年人、精神病人及青年的保佐人予以许可,也应当认为抗辩将有成立的余地。
§43.24.3.4Plane si praeses uel curator rei publicae permiserit in publico facere, Nerua scribit exceptionem locum non habere, quia etsi ei locorum, inquit, publicorum procuratio data est, concessio tamen data non est.
显然,如果省督或公共团体的管财人许可在公有地上施工,内尔瓦写道,抗辩将不成立,因为他说,虽然公有地的管理权交给了他,但使用许可权并没有交给他。
hoc ita uerum est, si non lex municipalis curatori rei publicae amplius concedat.
这只有在市政法没有赋予公共团体管财人更多权限的情况下才是真实的。
sed et si a principe uel ab eo, cui princeps hoc ius concedendi dederit idem erit probandum.
但是,如果许可来自元首,或者来自元首赋予此项许可权的人,也应得出同样的结论。
§43.24.3.5Si quis paratus sit se iudicio defendere aduersus eos, qui interdicendum putant, ne opus fiat: an uideatur desinere ui facere? et magis est, ut desinat, si modo satis offerat et defendere paratus est, si quis agat: et ita Sabinus scribit.
如果某人准备在法庭上对抗那些认为应当申请告示以阻止施工的人来为自己辩护,他是否应被视为停止了以暴力行事? 如果他提供了充分的担保,并准备在有人起诉时进行辩护,那么认为他已经停止是更妥当的;萨比努斯也是这样写的。
§43.24.3.6Sed et si quis damni infecti paratus sit cauere, cum propter hoc tantum esset prohibitus, uel quia non defendebat uel damni infecti non repromittebat, consequens est dicere desinere eum ui facere.
而且,如果某人准备就未发生之损害提供担保,而他此前仅因这一原因而被阻止——无论是因为他没有进行辩护,还是因为他没有对未发生之损害做出保证——那么得出结论说他停止了以暴力行事是合乎逻辑的。
§43.24.3.7Clam facere uideri Cassius scribit eum, qui celauit aduersarium neque ei denuntiauit, si modo timuit eius controuersiam aut debuit timere.
卡西乌斯写道,那些向对手隐瞒且未向其通告的人,只要他害怕与对手发生争端或应当害怕争端,就被视为秘密地行事。
§43.24.3.8Idem Aristo putat eum quoque clam facere, qui celandi animo habet eum, quem prohibiturum se intellexerit et id existimat aut existimare debet se prohibitum iri.
阿里斯托也同样认为,那些怀有隐瞒意图、对待他明知会阻止自己的人,并且认为或应当认为自己将被阻止的人,也是在秘密地行事。