[PAULUS libro tertio decimo ad Sabinum.
[保罗,萨比努斯注解第十三卷。
] §43.24.20.prUi facit tam is qui prohibitus fecit quam is qui, quo minus prohibeatur, consecutus est periculo puta aduersario denuntiato aut ianua puta praeclusa.
] 不仅是在被禁止后仍进行工程的人,而且是为了免受禁止,例如通过向对手宣告危险,或者例如通过关闭大门而达到目的的人,都同样是以暴力进行工程。
§43.24.20.1Prohibitus autem intellegitur quolibet prohibentis actu, id est uel dicentis se prohibere uel manum opponentis lapillumue iactantis prohibendi gratia.
然而,被理解为禁止,是指禁止者的任何行为,即无论是声称自己禁止之人的行为,还是动手阻拦之人的行为,或者是为了禁止而投掷小石子之人的行为。
§43.24.20.2Tamdiu autem ui facit prohibitus, quamdiu res in eodem statu permanebit: nam si postea conuenerit cum aduersario, desinit ui facere.
此外,只要事物保持在同一状态,被禁止之人就一直是以暴力进行工程;因为如果他事后与对手达成协议,他便不再是以暴力进行工程。
§43.24.20.3Item si prohibiti heres uel is, qui ab eo emerit, ignorans causam praecedentem fecerit, dicendum esse Pomponius ait non incidere eum in interdictum.
同样,蓬波尼乌斯说,如果被禁止之人的继承人,或者向其购买之人,在不知道先前原因的情况下进行了工程,应当认为他并不会落入该告示的适用范围。
§43.24.20.4Quod in naue fit uel in alia qualibet re uel amplissima, mobili tamen, non continetur hoc interdicto.
在船上或任何其他物体上进行的事情,无论其有多大,只要是动产,就不包含在本告示之内。
§43.24.20.5Siue in priuato siue in publico opus fiat siue in loco sacro siue in religioso, interdictum competit.
无论是在私有地还是在公有地,或者是在神圣场所还是在宗教场所进行工程,该告示均可适用。