[ULPIANUS libro septuagensimo primo ad edictum. ] §43.24.15.prSemper aduersus possessorem operis hoc interdictum competit, idcircoque, si quilibet inscio uel etiam inuito me opus in fundo meo fecerit, interdicto locus erit.
[ULPIANUS libro septuagensimo primo ad edictum.] 这一告示对工程的占有者始终适用。 因此,如果任何人在我不情知或违背我意愿的情况下在我的土地上实施工程,都将有适用此告示的余地。
§43.24.15.1Is, cui fundum pastinandum locaueras, lapides sustulit et in uicini proiecit praedium.
你向其出租土地以进行掘土改良的人清除了一些石头,并将其扔进了邻居的土地中。
ait Labeo te ui aut clam non teneri, nisi iussu tuo id factum sit: ego puto conductorem teneri, locatorem autem non alias, nisi aut patientiam praestare possit aut aliquam actionem habeat, quam praestet: ceterum teneri non oportere.
拉贝奥认为,除非这是根据你的命令实施的,否则你不承担“暴力或隐密”责任:我认为,承租人承担责任,而出租人只有在能够提供容忍或拥有可移转的某种诉权时才承担责任;此外,不应当承担责任。
§43.24.15.2Si in sepulchro alieno terra congesta fuerit iussu meo, agendum esse quod ui aut clam mecum Labeo scribit.
如果根据我的命令在他人墓地上堆积了泥土,拉贝奥写道,应当对我提起“暴力或隐密”诉讼。
et si communi consilio plurium id factum sit, licere uel cum uno uel cum singulis experiri: opus enim, quod a pluribus pro indiuiso factum est, singulos in solidum obligare.
并且,如果是根据数人的共同计划实施的,则既可以仅对其中一人提起诉讼,也可以对他们每一个人提起诉讼:因为由数人不可分地实施的工程,使每一个人都承担连带责任。
si tamen proprio quis eorum consilio hoc fecerit, cum omnibus esse agendum, scilicet in solidum: itaque alter conuentus alterum non liberabit, quin immo perceptio ab altero: superiore etenim casu alterius conuentio alterum liberat.
然而,如果他们中每个人是根据自己单独的计划实施此行为,则应当对所有人提起诉讼,当然是连带的:因此,起诉其中一人并不能免除另一人的责任,而必须是从其中一人那里获得清偿方能免除;因为在上述前一种情况下,对一人的起诉即免除另一人的责任。
praeterea sepulchri quoque uiolati agi potest.
此外,还可以提起侵害墓地之诉。
§43.24.15.3Hoc interdictum in heredem ceterosque successores datur in id quod ad eos peruenit.
这一告示对继承人及其他继承人授予,以其所获得的利益为限。
§43.24.15.4Et post annum non competit.
而且在一年之后便不再适用。
annus autem cedere incipit, ex quo id opus factum perfectum est aut fieri desiit, licet perfectum non sit: alioquin si a principio operis coepti annum quis numeret, necesse est cum his, qui opus tardissime facerent, saepius agi.
而这一年自该工程完成或停止施工之日起开始计算,即使工程尚未完成:否则,如果有人自工程开始之初计算一年,那么对于那些施工极其缓慢的人,就必须更频繁地提起诉讼。
§43.24.15.5Sed si is sit locus, in quo opus factum est, qui facile non adiretur, ut puta in sepulchro ui aut clam factum est uel in abdito alio loco, sed et si sub terra fieret opus uel sub aqua, uel cloaca aliquid factum sit, etiam post annum causa cognita competit interdictum de eo quod factum est: nam causa cognita annuam exceptionem remittendam, hoc est magna et iusta causa ignorantiae interueniente.
但是,如果实施工程的地点是无法轻易到达的地方,例如在墓地中以暴力或隐密方式实施工程,或者在其他隐秘场所,或者在地下或水下实施工程,或者在下水道中实施了某些行为,那么即使在一年之后,在审明案情后,仍可针对所实施的行为适用此告示;因为在审明案情后,一年的抗辩应当予以豁免,也就是在存在重大且正当的不知情由的情况下。
§43.24.15.6Si quis rei publicae causa afuisset, deinde reuersus interdicto quod ui aut clam uti uellet, uerius est non excludi anno eum, sed reuersum annum habere.
如果某人因公不在本地,随后返回并希望使用“暴力或隐密”告示,则更正确的做法是,他不受一年的限制,而是自返回之日起拥有一年的期限。
nam et si minor uiginti quinque annis rei publicae causa abesse coepisset, deinde maior effectus sit, dum abest rei publicae causa, futurum, ut ex quo redit annus ei computetur, non ex quo impleuit uicensimum quintum annum: et ita diuus Pius et deinceps omnes principes rescripserunt.
因为即使一个未满二十五岁的人因公开始不在本地,随后在因公不在期间成年,那么这一年也将自其返回之日起计算,而不是自其满二十五岁之日起计算;神圣的庇护以及此后的所有皇帝都曾以此发布敕答。
§43.24.15.7Hoc interdicto tanti lis aestimatur, quanti actoris interest id opus factum esse.
在这一告示中,诉讼标的之估价,以原告因该工程之实施所涉之利益为限。
officio autem iudicis ita oportere fieri restitutionem iudicandum est, ut in omni causa eadem condicio sit actoris, quae futura esset, si id opus, de quo actum est, neque ui neque clam factum esset.
此外,根据裁判官的职责,应当判决,在一切案件中都必须以如下方式进行恢复原状:使原告的状况与如果作为诉讼标的的该工程既非以暴力亦非以隐密方式实施时所应有的状况相同。
§43.24.15.8Ergo nonnumquam etiam dominii ratio habenda est, ut puta si propter hoc opus, quod factum est, seruitutes amittantur aut usus fructus intereat.
因此,有时还必须考虑所有权,例如,如果由于实施的这一工程,导致地役权丧失或用益权消灭。
quod non tantum tunc eueniet, cum quis opus aedificauerit, uerum etiam si diruisse opus proponatur et deteriorem condicionem fecisse uel seruitutium uel usus fructus uel ipsius proprietatis.
这不仅在某人建造了工程时会发生,而且在假设其拆除了工程,并使地役权、用益权或所有权本身的状况变得更糟时也会发生。
§43.24.15.9Sed quod interfuit, aut per iusiurandum, quod in litem actor iurauerit, aut, si iurare non possit, iudicis officio aestimandum est.
但所涉及之利益,应当要么通过原告就诉讼标的所作的宣誓来估算,要么在无法宣誓时,通过裁判官的职责来估算。
§43.24.15.10Eum autem, qui dolo malo fecerit, quo minus possit restituere, perinde habendum, ac si posset.
至于那些因恶意行事而导致无法恢复原状的人,则应当被视为能够恢复原状一样来对待。
§43.24.15.11Culpam quoque in hoc interdicto uenire erit probandum: quae tamen arbitrio iudicis aestimanda erit.
还应当证明,过失也纳入这一告示的考量范围;然而,这必须由裁判官裁量估算。
§43.24.15.12Quia autem hoc interdictum id quod interest continet, si quis alia actione fuerit consecutus id quod interfuit opus non esse factum, consequens erit dicere ex interdicto nihil eum consequi oportere.
但由于这一告示包含所涉之利益,如果某人通过其他诉权已获得了他就该工程未予实施所享有的利益,那么顺理成章的说,他不应当从此告示中获得任何东西。