[ULPIANUS libro septuagensimo primo ad edictum. ] §43.24.11.prIs qui in puteum uicini aliquid effuderit, ut hoc facto aquam corrumperet, ait Labeo interdicto quod ui aut clam eum teneri: portio enim agri uidetur aqua uiua, quemadmodum si quid operis in aqua fecisset.
[乌尔比安,告示注释第71卷] 拉贝奥说,对于在邻人的井里倾倒某物,并以此行为污染了水的人,因“暴力或隐秘”告示而承担责任:因为流水被视为土地的一部分,正如同他在水中建造了某种建筑物一样。
§43.24.11.1Quaesitum est, si statuam in municipio ex loco publico quis sustulerit uel ui uel clam, an hoc interdicto teneatur.
有人提出疑问,如果有人在自治市的公共场所,或暴力或隐秘地移走了一尊雕像,他是否受此告示约束。
et exstat Cassii sententia eum, cuius statua in loco publico in municipio posita sit, quod ui aut clam agere posse, quia interfuerit eius eam non tolli: municipes autem etiam furti acturos, quia res eorum sit quasi publicata: si tamen deciderit, ipsi eam detrahunt: et haec sententia uera est.
卡修斯的观点是,对于其雕像被安置在自治市公共场所的人,可以提起“暴力或隐秘”告示之诉,因为该雕像不被移走符合其利益。 但是,市民也将提起窃盗之诉,因为该物属于他们,就好像是公有的一样。 然而,如果雕像倒塌,他们自己会将其移走。 这一观点是正确的。
§43.24.11.2Si quis de monumento statuam sustulerit, an ei, ad quem ius sepulchri pertineret, agere permittitur? et placet et in his interdicto locum esse.
如果有人从纪念碑上移走了雕像,是否允许享有墓地权的人提起诉讼? 人们同意,在这些情况下也适用该告示。
et sane dicendum est, si qua sepulchri ornandi causa adposita sint, sepulchri esse uideri.
当然应该说,如果是为了装饰墓地而放置的任何东西,都应被视为墓地的一部分。
idem est, et si ostium auellat uel effringat.
如果有人扯掉或砸毁门,也是一样的。
§43.24.11.3Si quis in uineas meas uenerit et inde ridicas abstulerit, hoc interdicto tenebitur.
如果有人进入我的葡萄园并从中拿走支柱,他将受此告示约束。
§43.24.11.4Quod ait praetor: 'quod ui aut clam factum est', ad quod tempus referatur, uideamus, utrum ad praeteritum an ad praesens.
让我们来看看,大法官所说的“暴力或隐秘地做出的事”是指什么时间,是指过去还是指现在。
quae species apud Iulianum exposita est: ait enim in hoc interdicto praesentis temporis significationem accipi debere.
这一情形在尤里安的著作中有所阐述:因为他说,在此告示中应当采用现在时间的含义。
si tamen, inquit, ex opere damnum datum fuerit aut dominus aut is, cuius fundo nocitum erit, sua impensa id sustulerit, utilius probari, quod Iulianus temptat, ut et damnum sarciatur et impendia restituantur.
然而,他说,如果由于工程造成了损害,或者所有者或土地受损的人用自己的费用移走了该工程,那么承认尤里安所主张的观点(即既赔偿损害又退还费用)将更为有益。
§43.24.11.5Interdictum complectitur id, quodcumque aut ui aut clam factum est.
告示涵盖了凡是暴力或隐秘地做出的任何事情。
sed interdum euenit, ut quid et ui et clam fiat, partim et partim, in eodem opere.
但有时在同一工程中,有些部分是暴力的,有些部分是隐秘的,即两者兼而有之。
ut puta cum prohiberem, fundamenta posuisti: postea cum conuenissem, ne reliquum opus fieret, absente et ignorante me reliquum opus perfecisti: uel contra fundamenta clam iecisti, deinde cetera prohibente me aedificasti.
例如,在我禁止时,你奠定了地基;随后,当我警告不要进行其余工程时,你在我不在场且不知情的情况下完成了其余工程;或者相反,你隐秘地打下地基,然后在我禁止的情况下建造了其余部分。
hoc iure utimur, ut et si ui et clam factum sit, interdictum hoc sufficiat.
我们适用的法律是,即使工程既是暴力又是隐秘做出的,这一告示也足够了。
§43.24.11.6Si tutoris iussu aut curatoris factum sit, cum placeat, quod Cassius probat, ex dolo tutoris uel curatoris pupillum uel furiosum non teneri, eueniet, ut in ipsum tutorem curatoremque aut utilis actio competat aut etiam utile interdictum.
如果如果是根据监护人或保佐人的命令做出的,既然我们赞同卡修斯所主张的,即被监护人或精神失常者不因监护人或保佐人的欺诈而承担责任,那么结果就是,针对监护人和保佐人本人,准诉讼或准告示可以成立。
certe ad patientiam tollendi operis utique tenebuntur pupillus et furiosus et ad noxam.
当然,被监护人和精神失常者肯定有义务容忍移走工程,并承担损害赔偿责任。
§43.24.11.7An ignoscitur seruo, qui obtemperauit tutori aut curatori? nam ad quaedam, quae non habent atrocitatem facinoris uel sceleris, ignoscitur seruis, si uel dominis uel his, qui uice dominorum sunt, obtemperauerint.
服从监护人或保佐人的奴隶会被宽恕吗? 因为对于某些不具有暴行或犯罪残虐性的行为,如果奴隶服从了主人或代替主人地位的人,他们是会被宽恕的。
quod et in hoc casu admittendum est.
在这一案中,也应当承认这一点。