[ULPIANUS libro septuagensimo primo ad edictum. ] §43.24.1.prPraetor ait: 'Quod ui aut clam factum est, qua de re agitur, id cum experiendi potestas est, restituas'.
裁判官是说:“暴力或秘密进行的行为,即本案争议的事项,在有起诉机会时,你应当予以恢复原状。
§43.24.1.1Hoc interdictum restitutorium est et per hoc occursum est calliditati eorum, qui ui aut clam quaedam moliuntur: iubentur enim ea restituere.
” 该告示具有恢复原状的性质,借此可以应对那些通过暴力或秘密企图进行某些活动的人的狡黠:因为他们被命令恢复这些事物。
§43.24.1.2Et parui refert, utrum ius habuerit faciendo, an non: siue enim ius habuit siue non, tamen tenetur interdicto, propter quod ui aut clam fecit: tueri enim ius suum debuit, non iniuriam comminisci.
而在进行该行为时,无论其是否享有权利,都无关紧要:因为无论其是否享有权利,其仍因暴力或秘密进行该行为而受该告示的约束:因为其应当维护自己的权利,而不是设计不法行为。
§43.24.1.3Denique est quaesitum, an hoc interdicto utenti exceptionem possit obicere: 'quod non iure meo receperim'.
最后,人们提出疑问:对于使用该告示的人,是否可以提出如下抗弁:“我并非基于我的权利收回该物”。
et magis est, ne possit: nam aduersus uim uel quod clam factum est nulla iusta exceptione se tueri potest.
更好的意见是不能提出该抗弁:因为针对暴力或秘密进行的行为,任何人均不能以任何正当的抗弁来保护自己。
§43.24.1.4Hoc interdictum ad ea sola opera pertinet, quaecumque in solo ui aut clam fiunt.
该告示仅适用于在土地上通过暴力或秘密进行的工程。
§43.24.1.5Quid sit ui factum uel clam factum, uideamus.
让我们看看什么是暴力行为或秘密行为。
ui factum uideri Quintus Mucius scripsit, si quis contra quam prohiberetur fecerit: et mihi uidetur plena esse Quinti Mucii definitio.
昆图斯·穆修斯写道,如果有人在被禁止的情况下仍然行事,则被视为暴力行为:在我看来,昆图斯·穆修斯的定义是完备的。
§43.24.1.6Sed et si quis iactu uel minimi lapilli prohibitus facere perseuerauit facere, hunc quoque ui fecisse uideri Pedius et Pomponius scribunt, eoque iure utimur.
但是,即使某人因被投掷哪怕极小的石子而被禁止,却仍坚持继续进行,佩迪乌斯和蓬波尼乌斯写道,此人也应被视为通过暴力进行,我们即适用该法律。
§43.24.1.7Sed et si contra testationem denuntiationemque fecerit, idem esse Cascellius et Trebatius putant: quod uerum est.
但若违反证人作证和声明而行事,卡斯凯利乌斯和特雷巴蒂乌斯认为结果也是一样的:这是正确的。
§43.24.1.8Sed et Aristo ait eum quoque ui facere, qui, cum sciret se prohibitum iri, per uim molitus est, ne prohiberi possit.
此外,阿里斯托说,明知自己将受到阻止,却通过暴力进行阻挠以使其无法被阻止的人,也是通过暴力行事。
§43.24.1.9Item Labeo dicit, si quem facientem prohibuero isque destiterit in praesentiarum rursusque postea facere coeperit, ui eum uideri fecisse, nisi permissu meo facere coeperit uel qua alia iusta causa accedente.
同样,拉贝奥说,如果我阻止某个正在进行行为的人,该人暂时停止,但随后又重新开始进行,则其被视为通过暴力行事,除非其是在获得我允许的情况下或在有其他正当原因存在的情况下开始进行的。
§43.24.1.10Si quis tamen inbecillitate impeditur uel etiam, ne offenderet uel te uel eum, qui te magni faciebat, ideo non uenerit ad prohibendum, non uidebitur aduersarius ui fecisse: et ita Labeo scribit.
但如果有人因身体虚弱受到阻碍,或者为了不冒犯你或器重你的人,因而没有前来阻止,则对方不被视为通过暴力行事:拉贝奥也是这样写的。
§43.24.1.11Idem ait et si te uolentem ad prohibendum uenire deterruerit aliquis (armis forte) sine ullo dolo malo meo ac propter hoc non ueneris, non uideri me uim fecisse,
他还说,如果某人(或许通过武器)在你想要前来阻止时吓退了你,而我并无任何恶意,且你因此没有前来,则我并不被视为实施了暴力。