[UENULEIUS libro primo interdictorum. ] §43.23.2.prQuamquam de reficienda cloaca, non etiam de noua facienda hoc interdicto comprehendatur, tamen aeque interdicendum Labeo ait, ne facienti cloacam uis fiat, quia eadem utilitas sit: praetorem enim sic interdixisse, ne uis fieret, quo minus cloacam in publico facere liceret: idque Ofilio et Trebatio placuisse.
[威努莱乌斯著《特禁令书》第一卷]虽然本特禁令涵盖了下水道的修复,但并不包括新建下水道,然而拉贝奥认为,由于具有同样的实用性,同样应当发出特禁令,以防对建造下水道的人施加暴力;因为裁判官确实曾发出特禁令,禁止施加暴力以阻碍在公共场所建造下水道的许可,且这一观点得到了奥菲利乌斯和特雷巴蒂乌斯的赞同。
ipse dicendum ait, ut ne factam cloacam purgare et restituere permittendum sit per interdictum, nouam uero facere is demum concedere debeat, cui uiarum publicarum cura sit.
但他自己则认为应当说明:通过特禁令应当允许清理和修复已经建成的下水道,而建造新下水道则仅应当由负责公用道路照管的人来予以准许。