Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.23.1.pr-43.23.1.16

关于清理与修复下水道的特禁令

第 7125 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

本章节中,乌尔比安详细阐释了裁判官关于清理和修复私有下水道的禁止性特禁令,以及关于保护公用下水道的恢复原状性和禁止性特禁令的要件与适用范围。

[ULPIANUS libro septuagensimo primo ad edictum. ] §43.23.1.prPraetor ait: 'Quo minus illi cloacam quae ex aedibus eius in tuas pertinet, qua de agitur, purgare reficere liceat, uim fieri ueto.
[乌尔比安著《告示注解》第七十一卷] 裁判官说:“关于他的房屋通往你的房屋的、作为诉讼标的的下水道,我禁止施加暴力以妨碍他被允许清理和修复它。
damni infecti, quod operis uitio factum sit, caueri iubebo'.
对于因工程缺陷可能造成的未发生损害,我将命令提供担保。
§43.23.1.1Sub hoc titulo duo interdicta praetor subiecit, unum prohibitorium, alterum restitutorium: et primum prohibitorium.
” 在本题下,裁判官附上了两项特禁令,一项是禁止性的,另一项是恢复原状性的;而第一项是禁止性的。
§43.23.1.2Curauit autem praetor per haec interdicta, ut cloacae et purgentur et reficiantur, quorum utrumque et ad salubritatem ciuitatium et ad tutelam pertinet: nam et caelum pestilens et ruinas minantur immunditiae cloacarum, si non reficiantur.
而裁判官通过这些特禁令,确保下水道得到清理和修复,这两者既关系到城市的公共卫生,也关系到建筑物的保护;因为如果下水道不予修复,其中的污物既会带来有害的空气,也会威胁到建筑物的倒塌。
§43.23.1.3Hoc autem interdictum propositum est de cloacis priuatis: publicae enim cloacae publicam curam merentur.
而这一特禁令是针对私有下水道提出的;因为公用下水道值得公家的照管。
§43.23.1.4Cloaca autem est locus cauus, per quem colluuies quaedam fluat.
而下水道是一个凹陷的通道,某种污物通过它流动。
§43.23.1.5Hoc interdictum, quod primum proponitur, prohibitorium est, quo prohibetur uicinus uim facere, quo minus cloaca purgetur et reficiatur.
首先提出的这一特禁令是禁止性的,通过它,邻人被禁止施加暴力以妨碍下水道的清理和修复。
§43.23.1.6Cloacae appellatione et tubus et fistula continetur.
在“下水道”这一名称下,既包括宽管道也包括窄管道。
§43.23.1.7Quia autem cloacarum refectio et purgatio ad publicam utilitatem spectare uidetur, idcirco placuit non esse in interdicto addendum 'quod non ui non clam non precario ab illo usus', ut, etiamsi quis talem usum habuerit, tamen non prohibeatur uolens cloacam reficere uel purgare.
然而,由于下水道的修复和清理似乎关系到公共利益,因此决定在特禁令中无须加入“非暴力、非秘密、非凭特许从他那里使用”这一条款,以便即使有人曾以这种方式使用,但他若希望修复或清理下水道,仍不应被阻碍。
§43.23.1.8Deinde ait praetor 'quae ex aedibus eius in tuas pertinet'.
随后裁判官说:“其自他的房屋通往你的房屋”。
aedes hic accipere debes pro omni aedificio, hoc est ex aedificio eius in tuum aedificium.
在这里,你应当将“房屋”理解为一切建筑物,即从他的建筑物通往你的建筑物。
hoc amplius Labeo putabat hoc interdicto locum esse et si area ab utralibet parte aedium sit et si forte, inquit, cloaca ducta sit ex urbano aedificio in proximum agrum.
不仅如此,拉贝奥认为,即使在房屋的任何一侧有空地,或者如他所说,下水道恰好是从城市建筑物引向相邻的农地,该特禁令也同样适用。
§43.23.1.9Idem Labeo etiam eum, qui priuatam cloacam in publicam immittere uelit, tuendum, ne ei uis fiat.
同样的,拉贝奥认为,即使是希望将私有下水道排入公用下水道的人,也应当受到保护,免受暴力妨碍。
sed et si quis uelit talem cloacam facere, ut exitum habeat in publicam cloacam, non esse eum impediendum Pomponius scribit.
而且,蓬波尼乌斯写道,如果有人想要建造一个能排入公用下水道的下水道,他不应当受到阻碍。
§43.23.1.10Quod ait praetor 'pertinet' hoc significat, quod ex aedibus eius in tuas pertinet, hoc est 'derigitur, extenditur, peruenit'.
裁判官所说的“通往”,其意思是:自他的房屋通往你的房屋,即“指向、延伸、到达”。
§43.23.1.11Et tam ad proximum uicinum hoc interdictum pertinet quam aduersus ulteriores, per quorum aedes cloaca currit.
并且,这一特禁令既适用于最邻近的邻人,也适用于更远的、下水道穿过其房屋的邻人。
§43.23.1.12Unde Fabius Mela scribit competere hoc interdictum, ut in uicini aedes ueniat et rescindat pauimenta purgandae cloacae gratia.
因此,法比乌斯·梅拉写道,为了清理下水道,可以行使这一特禁令进入邻人的房屋并拆除铺地。
uerendum tamen esse Pomponius scribit, ne eo casu damni infecti stipulatio committatur.
然而,蓬波尼乌斯写道,应当担心在此情况下是否会触发关于未发生损害的问答契约。
sed haec stipulatio non committitur, si paratus sit restaurare id, quod ex necessitate reficiendae cloacae causa resciderat.
但如果他准备好恢复由于修复下水道的必要而拆除的部分,则该问答契约不会被触发。
§43.23.1.13Si quis purganti mihi cloacam uel reficienti opus nouum nuntiauerit, rectissime dicetur contempta nuntiatione me posse reficere id quod institueram.
如果有人在我清理或修复下水道时向我发出“新工程宣告”,最为正确的说法是,我可以不予理会该宣告,继续修复我已着手进行的工作。
§43.23.1.14Sed et damni infecti cautionem pollicetur, si quid operis uitio factum est: nam sicuti reficere cloacas et purgare permittendum fuit, ita dicendum, ne damnum aedibus alienis detur.
但是,如果因工程缺陷造成任何损害,他也承诺提供关于未发生损害的担保;因为正下水道的修复和清理应当被准许一样,我们也必须说明,不应对他人的房屋造成损害。
§43.23.1.15Deinde ait praetor: 'Quod in cloaca publica factum siue ea immissum habes, quo usus eius deterior sit fiat, restituas.
随后裁判官说:“在公用下水道中所做的事,或者你排入其中的东西,若致使其使用变差或将要变差,你应当予以恢复原状。
item ne quid fiat immittaturue, interdicam'.
同样,为免发生任何行为或排放,我将发出特禁令。
§43.23.1.16Hoc interdictum ad publicas cloacas pertinet, ne quid ad cloacam immittas neue facias, quo usus deterior sit neue fiat.
” 这一特禁令适用于公用下水道,以防你向其中排放任何东西,或者做出任何致使其使用变差或将要变差的行为。

词汇与语法注释

  1. §43.23.1.prQuo minus ... liceat, uim fieri ueto — 结合了 veto(我禁止)与 quo minus(免得、以防)的法定禁止表达。直译为“我禁止施加暴力以使他被允许清理或修复的可能性变小”,实际上起到“禁止施加暴力以妨碍他进行清理或修复”的双重否定效果。
  2. §43.23.1.15quo usus eius deterior sit fiat — 在没有连词的情况下并列了 sit 和 fiat 两个虚拟式现在时动词。这是一种无连词并列(asyndeton)的形式,省略了诸如 'uel' 或 'aut'(“是或者变为”)之类的析取连词。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.23.1.pr-43.23.1.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.23.1.pr-43.23.1.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。