Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.22.1.pr-43.22.1.11

关于使用和修复泉水与水井的特禁令

第 7124 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安阐述了关于使用和修复泉水、井、池及鱼塘的裁判官特禁令,强调该特禁令仅适用于拥有“活水”的水源(不包括雨水蓄积的储水池),并界定了允许修复与清理的范围。

[ULPIANUS libro septuagensimo ad edictum. ] §43.22.1.prPraetor ait: 'Uti de eo fonte, quo de agitur, hoc anno aqua nec ui nec clam nec precario ab illo usus es, quo minus ita utaris, uim fieri ueto.
[乌尔比安著《告示注解》第七十卷] 裁判官说:“关于作为诉讼标的的泉水,如同你今年非暴力、非秘密、非凭特许从他那里使用过水那样,我禁止施加暴力以妨碍你以此种方式使用它。
de lacu puteo piscina item interdicam'.
关于池、井、鱼塘,我也将同样发出特禁令。
§43.22.1.1Hoc interdictum proponitur ei, qui fontana aqua uti prohibetur: seruitutes enim non tantum aquae ducendae esse solent, uerum etiam hauriendae, et sicut discretae sunt seruitutes ductus aquae et haustus aquae, ita interdicta separatim redduntur.
” 这一特禁令是向那些被禁止使用泉水的人提供的;因为役权不仅通常有引水役权,而且也有汲水役权,正如同引水役权与汲水役权有所区别一样,特禁令也是分别给予的。
§43.22.1.2Hoc autem interdictum locum habet, si quis uti prohibeatur aqua, hoc est siue haurire prohibeatur siue etiam pecus ad aquam appellere.
而这一特禁令在任何人被禁止使用水时即有适用余地,也就是说,无论他是被禁止汲水,还是被禁止将牲畜赶往水源。
§43.22.1.3Et eadem sunt hic dicenda, quae ad personam attinent, quaecumque in superioribus interdictis diximus.
关于人的方面,凡是我们在之前的特禁令中所说过的,在这里也必须同样说明。
§43.22.1.4Hoc interdictum de cisterna non competit: nam cisterna non habet perpetuam causam nec uiuam aquam.
这一特禁令不适用于储水池;因为储水池既没有永恒的源泉,也没有活水。
ex quo apparet in his omnibus exigendum, ut uiua aqua sit: cisternae autem imbribus concipiuntur.
由此可见,在所有这些情形中,都要求必须有活水;而储水池是通过雨水集蓄的。
denique constat interdictum cessare, si lacus piscina puteus uiuam aquam non habeat.
因此,如果池、鱼塘或井没有活水,特禁令即不予适用,这是确定的。
§43.22.1.5Plane si quis ire ad haustum prohibeatur, aeque interdictum sufficiet.
显然,如果有人被禁止前去汲水,该特禁令同样也足够适用。
§43.22.1.6Deinde ait praetor: 'Quo minus fontem, quo de agitur, purges reficias, ut aquam coercere utique ea possis, dum ne aliter utaris, atque uti hoc anno non ui non clam non precario ab illo usus es, uim fieri ueto'.
随后裁判官说:“我禁止施加暴力以妨碍你清理和修复作为诉讼标的的泉水,以便你无论如何能够用它来蓄水,只要你不以不同于你今年非暴力、非秘密、非凭特许从他那里使用水的方式来使用它。
§43.22.1.7Hoc interdictum eandem habet utilitatem, quam habet interdictum de riuis reficiendis: nisi enim purgare et reficere fontem licuerit, nullus usus eius erit.
” 这一特禁令与关于水渠修复的特禁令具有相同的效用;因为除非允许清理和修复泉水,否则它将毫无用途。
§43.22.1.8Purgandus autem et reficiendus est ad aquam coercendam, ut uti quis aqua possit, dummodo non aliter utatur, quam sic uti hoc anno usus est.
而为了蓄水,必须对其进行清理和修复,以便人们能够使用水,只要其使用方式不不同于他今年使用的方式。
§43.22.1.9Coercere aquam est continere sic, ne diffluat, ne dilabatur, dummodo non permittatur cui nouas quaerere uel aperire: hic enim innouat aliquid praeter id, quam praecedenti anno usus est.
蓄水是指将水控制住,使其不致流散或流失,只要不允许任何人寻找或开凿新的水源;因为在此情形下,他是在引入前一年所使用的范围之外的新事物。
§43.22.1.10Sed et de lacu puteo piscina reficiendis purgandis interdictum competit.
但是,关于池、井、鱼塘的修复和清理,也同样适用该特禁令。
§43.22.1.11Et omnibus personis dabitur, quibus permittitur interdictum de aqua aestiua.
并且,该特禁令将授予所有被准许享有关于夏季水特禁令的人。

词汇与语法注释

  1. §43.22.1.pruti — 这里的 'uti' 不是动词 'utor' 的不定式,而是比较副词 'ut'(如同、以……方式)的古旧及正式拼写形式。它引导从句 'uti ... usus es'(如同你曾使用过的那样),并与主句中的 'ita utaris'(以此种方式使用)相呼应。
  2. §43.22.1.1aquae ducendae — 这是与属格阴性单数名词 'aquae' 一致的动形容词(gerundive)属格形式,修饰名词 'seruitutes'(引水地役权)。随后的 'hauriendae' 同样是省略了名词 'aquae' 的动形容词。
  3. §43.22.1.4exigendum — 这是非人称动形容词的宾格中性单数形式,省略了 'esse',构成宾格加不定式结构(exigendum esse),作为 'apparet' 的主语(显而易见的是,应当要求……)。带有虚拟语气的名词性从句 'ut uiua aqua sit' 说明了具体要求的内容。
  4. §43.22.1.6atque uti — 'atque' 用于 'aliter'(不同地)之后,引入比较的对象(“与……不同”)。'uti' 与前言(pr.)中相同,是副词 'ut'(如同)的古旧拼写。
  5. §43.22.1.9cui — 这是不定代词 'quis' 的阳性单数与格形式。在 'dummodo'(只要)等词之后,不定代词 'aliquis' 的前缀 'ali-' 通常会脱落,变为 'quis'(任何人)。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.22.1.pr-43.22.1.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.22.1.pr-43.22.1.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。