[UENULEIUS libro primo interdictorum. ] §43.21.4.prDe riuis reficiendis ita interdicetur, ut non quaeratur, an aquam ducere actori liceret: non enim tam necessariam refectionem itinerum quam riuorum esse, quando non refectis riuis omnis usus aquae auferretur et homines siti necarentur.
[威努莱乌斯著《特禁令论》第一卷] 关于水渠的修复,将发出特禁令,以使不予审查原告是否有权引水;因为道路的修复并不像水渠的修复那样必不可少,因为在水渠未修复时,水的所有使用权都将被剥夺,人们将因干渴而死。
et sane aqua peruenire nisi refecto riuo non potest: at non refecto itinere difficultas tantum eundi agendique fieret, quae temporibus aestiuis leuior esset.
确实,除非水渠得到修复,否则水无法到达;而在道路未修复时,只会产生通行和驱赶(人行与车马通行)的困难,这在夏季是较轻微的。