[ULPIANUS libro septuagensimo ad edictum. ] §43.21.3.prSeruius autem scribit aliter duci aquam, quae ante per specus ducta est, si nunc per apertum ducatur: nam si operis aliquid faciat quis, quo magis aquam conseruet uel contineat, non impune prohiberi.
[乌尔比安著《告示评注》第七十卷] 然而塞尔维乌斯写道,如果以前通过地下水渠引的水,现在通过敞开的水渠引,那就是以不同的方式引水;因为如果有人为了更好地保存或容纳水而进行某种工程,阻止他并非可以免受惩罚。
ego et in specu contra, si non maior utilitas uersetur aduersarii.
我(乌尔比安)则认为,在地下水渠的情况下也是相反(即允许改为地下水渠),只要对方没有更大的利益卷入其中。
§43.21.3.1Seruius et Labeo scribunt, si riuum, qui ab initio terrenus fuit, quia aquam non continebat, cementicium uelit facere, audiendum esse: sed et si eum riuum, qui structilis fuit, postea terrenum faciat aut partem riui, aeque non esse prohibendum.
塞尔维乌斯和拉贝奥写道,如果有人想将最初因无法容纳水而由土筑的水渠改为水泥(或石造)水渠,其请求应当予以听取;但是,如果他随后将原本是砌筑的水渠或水渠的一部分改为土筑,同样不应被阻止。
mihi uidetur urguens et necessaria refectio esse admittenda.
在我看来,迫切且必要的修复应当予以准许。
§43.21.3.2Si quis nouum canalem uel fistulas in riuo uelit collocare, cum id numquam habuerit, utile ei hoc interdictum futurum Labeo ait.
拉贝奥说,如果有人想在水渠中安装新的导水槽或管道,而他以前从未拥有过这些,那么这一特禁令对他将是准用的。
nos et hic opinamur utilitatem eius qui ducit sine incommoditate eius cuius ager est spectandam.
我们在这里也认为,只要不给土地所有人带来不便,引水人的便利应当予以考虑。
§43.21.3.3Si aqua in unum lacum conducatur et inde per plures ductus ducatur, hoc interdictum utile erit uolenti reficere ipsum lacum.
如果水被汇集到一个水池中,并从那里通过数条渠道引走,那么对于想要修复该水池本身的人,这一特禁令将是准用的。
§43.21.3.4Hoc interdictum ad omnes riuos pertinet, siue in publico siue in priuato sint constituti.
这一特禁令适用于所有的水渠,无论它们是建在公有地还是私有地上。
§43.21.3.5Sed et si calidae aquae riuus sit, de hoc reficiendo competit interdictum.
即使是热水(温泉)的水渠,关于其修复,也适用这一特禁令。
§43.21.3.6Aristo et de cuniculo restituendo, per quem uapor trahitur, in balneariis uaporibus putat utilem actionem competere: et erit dicendum utile interdictum ex hac causa competere.
阿里斯托认为,对于恢复用于浴室蒸汽的、其间导引蒸汽的地下管道,准用诉权也是适用的;并且应当说,基于这一原因,准用特禁令也是适用的。
§43.21.3.7Isdem autem personis et in easdem interdictum hoc datur, quibus et in quas et de aqua interdicta redduntur, quae supra sunt enumerata.
此外,这一特禁令是授予给那些被授予上述已列举的关于水的特禁令的相同人,并且是针对那些相同的被诉人。
§43.21.3.8Si quis riuum reficienti opus nouum nuntiat, belle dictum est posse contemni operis noui nuntiationem: cum enim praetor ei uim fieri uetet, absurdum est per operis noui nuntiationem eum impediri.
如果有人向正在修复水渠的人发出新工作中止宣告,有人说这种新工作中止宣告可以被忽略,这说得很妙;因为既然裁判官禁止对他施加暴力,那么他因新工作中止宣告而被阻碍就是荒谬的。
plane per in rem actionem dicendum est posse: aduersus eum uindicari ius ei non esse dubium non est.
显然,应当说通过对物诉讼是可能的;毫无疑问,可以针对他主张他没有此项权利。
§43.21.3.9De damno quoque infecto cauere eum debere minime dubitari oportet.
对于尚未发生的损害,也绝不应当怀疑他应当提供担保。
§43.21.3.10Si quis eum exportare uehere, quae refectioni necessaria sunt, prohibeat, hoc interdictum ei competere Ofilius putat, quod est uerum.
如果有人阻止他运出或运载修复所需的材料,奥菲利乌斯认为此项特禁令对其适用,这是正确的。