Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.21.1.pr-43.21.1.10

关于修缮和清理引水渠与水堰的禁令

第 7120 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

关于修缮和清理引水渠、暗渠、堰等设施的裁判官禁令条文,以及乌尔比安对其定义、适用条件和允许改建限度的注释。

[ULPIANUS libro septuagensimo ad edictum. ] §43.21.1.prPraetor ait: 'Riuos specus septa reficere purgare aquae ducendae causa quo minus liceat illi, dum ne aliter aquam ducat, quam uti priore aestate non ui non clam non precario a te duxit, uim fieri ueto'.
裁判官宣告:“我禁止施加暴力以阻碍他为引水而修缮和清理水渠、暗渠、堰,只要他引水的方式,不违背他于去年夏天从你处,非暴力、非秘密、非凭凭照而引水的方式。
§43.21.1.1Hoc interdictum utilissimum est: nam nisi permittatur alicui reficere, alia ratione usu incommodabitur.
” 该禁令极其有用;因为如果不允许任何人进行修缮,他将在使用上受到其他方面的不便。
§43.21.1.2Ait ergo praetor 'riuum specus'.
因此裁判官说“水渠、暗渠”。
riuus est locus per longitudinem depressus, quo aqua decurrat, cui nomen est από του ρειν.
水渠(riuus)是纵向低洼、供水流下之处,其名称源于“流动”(ἀπὸ τοῦ ῥεῖν)。
§43.21.1.3Specus autem est locus, ex quo despicitur: inde spectacula sunt dicta.
而暗渠(specus)则是向下眺望之处;由此产生了观演席(spectacula)一词。
§43.21.1.4Septa sunt, quae ad incile opponuntur aquae deriuandae compellendaeue ex flumine causa, siue ea lignea sunt siue lapidea siue qualibet alia materia sint, ad continendam transmittendamque aquam excogitata.
堰(septa)是指为从河流中引水或驱水,而在取水口(incile)对面设置的障碍物,无论其为木制、石制,或任何其他材质,皆为蓄水与输水而设计。
§43.21.1.5Incile est autem locus depressus ad latus fluminis, ex eo dictus, quod incidatur: inciditur enim uel lapis uel terra, unde primum aqua ex flumine agi possit.
取水口(incile)则是河流一侧的低洼处,因其被切开(inciditur)而得名;因为石块或土地被切开,水才最先得以从河流中引入。
sed et fossae et putei hoc interdicto continentur.
但是,沟渠(fossae)和水井(putei)也包括在该禁令之内。
§43.21.1.6Deinde ait praetor 'reficere purgare'.
接着裁判官说“修缮、清理”。
reficere est quod corruptum est in pristinum statum restaurare.
修缮(reficere)是指将受损之物恢复至原初状态。
uerbo reficiendi tegere substruere sarcire aedificare, item aduehere adportareque ea, quae ad eandem rem opus essent, continentur.
在“修缮”一词中,包含了覆盖、打基础、缝补、建造,以及运送和搬运为该目的所需的物品。
§43.21.1.7Purgandi uerbum plerique quidem putant ad eum riuum pertinere, qui integer est: et palam est et ad eum pertinere, qui refectione indiget: plerumque enim ut refectione, et purgatione indiget.
大多数人确实认为“清理”(purgare)一词适用于完好无损的水渠;但显而易见,它也适用于需要修缮的水渠;因为通常情况下,水渠既需要修缮,也需要清理。
'Aquae', inquit, 'ducendae causa'.
“为引水之故”,他说。
merito hoc additur, ut ei demum permittatur et reficere et purgare riuum, qui aquae ducendae causa id fecit.
此语的增加理所应当,以便只有那些为引水之目的而行此事之人,才被允许修缮和清理水渠。
§43.21.1.8Hoc interdictum competit etiam ei, qui ius aquae ducendae non habet, si modo aut priore aestate aut eodem anno aquam duxerit, cum sufficiat non ui non clam non precario duxisse.
该禁令甚至适用于没有引水权之人,只要他在去年夏天或同年引过水,因为只要他是非暴力、非秘密、非凭凭照而引水便已足够。
§43.21.1.9Si quis terrenum riuum signinum, id est lapideum facere uelit, uideri eum non recte hoc interdicto uti: non enim reficit qui hoc facit: et ita Ofilio uidetur.
如果有人想将泥土水渠改建为西格尼亚(即石制)水渠,他被认为未能正当地利用该禁令;因为行此事者并非在“修缮”;奥菲利乌斯亦持此见。
§43.21.1.10Proinde et si per alium locum uelit ducere, impune prohibetur: sed et si eundem riuum deprimat uel adtollat aut dilatet uel extendat uel operiat apertum uel contra.
因此,如果他也想通过其他地方引水,他被禁止而对方不受惩罚;但如果他加深或抬高、拓宽或延长同一水渠,或者将敞开的水渠覆盖,或反之,亦同此理。
ego ceteros quidem impune prohiberi puto: at enim eum, qui operiat apertum uel contra, eum non puto prohibendum, nisi si quam maiorem utilitatem suam aduersarius ostendat.
我确实认为其他人可以被禁止而不受惩罚;但对于覆盖敞开水渠或反之者,我认为不应予以禁止,除非对方证明此举对自己有更大的益处。

词汇与语法注释

  1. §43.21.1.prquo minus liceat illi ... uim fieri ueto — 由表示禁止的句式 `uim fieri ueto`(我禁止施加暴力)所引导的从句。连接词 `quo minus`(以免、以便不)与主句结合,构成“我禁止施加暴力以阻止他被允许(修缮和清理)”这一经典的法律阻止从句。
  2. §43.21.1.1usu — 第四变格名词 `usus`(使用)的单数夺格。在此处用作关系夺格(在……方面)或原因夺格(因……之故),表示遭受不便的具体对象(即在使用上受到不便)。
  3. §43.21.1.10impune prohibetur — 意为“被禁止而(阻止者)不受惩罚”。此处 `prohibetur` 是被动语态,指(企图改变水渠位置或形状的人被对方)阻止;副词 `impune`(免受惩罚)表明阻止该行为的对方不会因违反此裁判官禁令而受到惩罚。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.21.1.pr-43.21.1.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.21.1.pr-43.21.1.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。