[ULPIANUS libro septuagensimo ad edictum.
[乌尔比安,于《告示注解》第七十卷。
] §43.18.1.prAit praetor: 'Uti ex lege locationis siue conductionis superficie, qua de agitur, nec ui nec clam nec precario alter ab altero fruemini', quo minus fruamini, uim fieri ueto.
] 裁判官说:“关于所涉之地上权,依租赁契约之规定,如你们无暴力、无隐秘、无请求地从对方处享受该地上权那般,我禁止使用暴力以妨碍你们如此享受之。
si qua alia actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo'.
如果有人请求关于地上权的其他诉讼,我将在审查案情后予以授予。
§43.18.1.1Qui superficiem in alieno solo habet, ciuili actione subnixus est: nam si conduxit superficiem, ex conducto, si emit, ex empto agere cum domino soli potest.
” 在他人土地上拥有地上权之人,有市民法上的诉讼予以支持:因为如果他租用了地上权,他可提起租赁诉讼,如果他购买了,则可提起买卖诉讼,以此对抗土地所有者。
enim si ipse eum prohibeat, quod interest agendo consequetur: sin autem ab alio prohibeatur, praestare ei actiones suas debet dominus et cedere.
因为如果是所有者本人妨碍他,他可以通过起诉获得其利益;但如果是被他人妨碍,所有者必须向其提供并转让自己的诉权。
sed longe utile uisum est, quia et incertum erat, an locati existeret, et quia melius est possidere potius quam in personam experiri, hoc interdictum proponere et quasi in rem actionem polliceri.
但由于当时租赁诉讼是否存在尚不确定,且占有总比对人起诉更好,因此公布这一占有令状并许诺一种类似于对物诉讼的诉讼,被认为是大有益处的。
§43.18.1.2Proponitur autem interdictum duplex exemplo interdicti uti possidetis.
这一占有令状是模仿“如你所占有”占有令状的双面占有令状。
tuetur itaque praetor eum, qui superficiem petit, ueluti uti possidetis interdicto, neque exigit ab eo, quam causam possidendi habeat: unum tantum requirit, num forte ui clam precario ab aduersario possideat.
因此,裁判官保护请求地上权之人,正如在“如你所占有”占有令状中一样,并不要求他说明自己具有何种占有原因;他仅查问一事,即他是否偶然从对手处通过暴力、隐秘或请求而占有。
omnia quoque, quae in uti possidetis interdicto seruantur, hic quoque seruabuntur.
在“如你所占有”占有令状中所遵守的一切规则,在此处也同样予以遵守。
§43.18.1.3Quod ait praetor 'si actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo', sic intellegendum est, ut, si ad tempus quis superficiem conduxerit, negetur ei in rem actio.
裁判官所说的“如果有人请求关于地上权的其他诉讼,我将在审查案情后予以授予”,应当这样理解:如果有人为了临时期间租用了地上权,则应拒绝向其授予对物诉讼。
et sane causa cognita ei, qui non ad modicum tempus conduxit superficiem, in rem actio competet.
当然,在审查案情后,对于并非为了短期租用地上权之人,对物诉讼是成立的。
§43.18.1.4Is autem, in cuius solo superficies est, utique non indiget utili actione, sed habet in rem, qualem habet de solo.
至于其土地上设有地上权之人,他当然不需要拟制对物诉讼,而是拥有其对土地本身所拥有的那类对物诉讼。
plane si aduersus superficiarium uelit uindicare, dicendum est exceptione utendum in factum data: nam cui damus actionem, eidem et exceptionem competere multo magis quis dixerit.
显然,如果他想对抗地上权人进行追索,应当说他必须使用基于事实而给予的抗辩;因为任何人都会更进一步地指出,我们向谁授予诉讼,向该人也同样成立抗辩。
§43.18.1.5Si soli possessori superficies euincatur, aequissimum erit subuenire ei uel ex stipulatu de euictione uel certe ex empto actione.
如果地上权从土地占有者处被追夺,那么通过追夺约定的诉讼或至少通过买卖诉讼来救济他,将是最为公平的。
§43.18.1.6Quia autem etiam in rem actio de superficie dabitur, petitori quoque in superficiem dari et quasi usum fructum siue usum quendam eius esse et constitui posse per utiles actiones credendum est.
此外,由于也将授予关于地上权的对物诉讼,因此应当认为,也可以向请求者授予地上权,且其某种用益权或使用权可以说是存在的,并可通过拟制诉讼予以设立。
§43.18.1.7Sed et tradi posse intellegendum est, ut et legari et donari possit.
而且应当理解,它也是可以交付的,从而也可以被遗赠和赠与。
§43.18.1.8Et si duobus sit communis, etiam utile communi diuidundo iudicium dabimus.
如果地上权为两人共有,我们也将授予用于分割共有财产的拟制诉讼。
§43.18.1.9Seruitutes quoque praetorio iure constituentur et ipsae ad exemplum earum, quae ipso iure constitutae sunt, utilibus actionibus petentur: sed et interdictum de his utile competit.
地役权也将依裁判官法予以设立,且它们自身将模仿依法设立的地役权,通过拟制诉讼予以请求;但关于这些地役权的拟制占有令状也是成立的。