[ULPIANUS libro sexagensimo nono ad edictum.
[乌尔比安,于《告示注解》第六十九卷。
] §43.17.3.prSi duo possideant in solidum, uideamus, quid sit dicendum.
] 如果两人非持份地共同占有一物,我们来看应当如何认定。
quod qualiter procedat, tractemus, si quis proponeret possessionem iustam et iniustam.
如果有人假设一种合法占有和非法占有的情况,让我们来探讨这如何运作。
ego possideo ex iusta causa, tu ui aut clam: si a me possides, superior sum interdicto, si uero non a me, neuter nostrum uincetur: nam et tu possides et ego.
我基于正当原因占有,你凭借暴力或隐秘手段占有:如果你是自(夺取)我处占有,则我在占有令状中处于优位;但如果不是自(夺取)我处,我们双方都不会败诉,因为你我都在占有。
§43.17.3.1Hoc interdictum duplex est et hi, quibus competit, et actores et rei sunt.
这一占有令状是双向的,凡有资格提起此令状者,既是原告又是被告。
§43.17.3.2Hoc interdictum sufficit ei, qui aedificare in suo prohibetur: etenim uideris mihi possessionis controuersiam facere, qui prohibes me uti mea possessione.
这一占有令状对于被禁止在自己土地上建造建筑物的人是足够适用的:因为当你禁止我使用我的占有物时,在我看来你就是在对我提起占有争议。
§43.17.3.3Cum inquilinus dominum aedes reficere uolentem prohiberet, aeque competere interdictum uti possidetis placuit testarique dominum non prohibere inquilinum, ne habitaret, sed ne possideret.
当房客阻止想要修缮房屋的房东时,人们同样同意,应当适用“如你所占有”占有令状,且房东应当声明,他并非禁止房客居住,而是禁止其占有。
§43.17.3.4Item uideamus, si auctor uicini tui ex fundo tuo uites in suas arbores transduxit, quid iuris sit.
同样,我们来看,如果你邻居的前手将葡萄藤从你的土地引向他的树木,法律上该如何认定。
et ait Pomponius posse te ei denuntiare et uites praecidere, idque et Labeo scribit, aut uti eum debere interdicto uti possidetis de eo loco, quo radices continentur uitium: nam si tibi uim fecerit, quo minus eas uites uel praecidas uel transducas, uim tibi facere uidetur, quo minus possideas: etenim qui colere fundum prohibetur, possidere prohibetur, inquit Pomponius.
蓬波尼乌斯认为,你可以向他发出通告并砍断葡萄藤,拉贝奥也作此记载,或者他应当就葡萄树根所在的那个地方使用“如你所占有”占有令状;因为如果他向你施加暴力,阻止你砍断或移走那些葡萄藤,他就被视为向你施加暴力以阻止你占有;因为蓬波尼乌斯说,被禁止耕作土地的人,就是被禁止占有。
§43.17.3.5Item uideamus, si proiectio supra uicini solum non iure haberi dicatur, an interdictum uti possidetis sit utile alteri aduersus alterum.
同样,我们来看,如果据说在邻居土地上方的悬挑建筑是非法保有的,那么“如你所占有”占有令状对于双方彼此是否有效。
et est apud Cassium relatum utrique esse inutile, quia alter solum possidet, alter cum aedibus superficiem.
在卡西乌斯那里记载着,这对双方都是无用的,因为一方占有着土地,另一方则连同房屋占有着地上物。
§43.17.3.6Labeo quoque scribit: ex aedibus meis in aedes tuas proiectum habeo: interdicis mecum, si eum locum possideamus, qui proiecto tegetur.
拉贝奥也写道:我有一处悬挑结构从我的房屋伸向你的房屋上方:如果我们占有着那处被悬挑结构遮盖的土地,你便向我提起令状。
an, quo facilius possim retinere possessionem eius proiectionis, interdico tecum sic 'uti nunc possidetis eas aedes, ex quibus proiectus est'?
或者,为了能更容易地保留对该悬挑结构的占有,我是否应当以如下方式向你提起令状:“正如你们现在占有那栋伸出悬挑结构的房屋那样”?
§43.17.3.7Sed si supra aedes, quas possideo, cenaculum sit, in quo alius quasi dominus moretur, interdicto uti possidetis me uti posse Labeo ait, non eum qui in cenaculo moretur: semper enim superficiem solo cedere.
但是,如果在我所占有的房屋上方有一处阁楼,另一个人像所有权人一样居住其中,拉贝奥认为我可以适用“如你所占有”占有令状,而居住在阁楼中的那个人则不能:因为地上物总是附属于土地。
plane si cenaculum ex publico aditum habeat, ait Labeo uideri non ab eo aedes possideri, qui κρύπτας possideret, sed ab eo, cuius aedes supra κρύπτας essent.
显然,如果阁楼有公共通道的出入口,拉贝奥认为,该房屋不被视为由占有地下室(κρύπτας)的人占有,而是由其房屋位于地下室之上的人占有。
uerum est hoc in eo, qui aditum ex publico habuit: ceterum superficiarii proprio interdicto et actionibus a praetore utetur.
这在拥有从公共通道出入的人的情况中是正确的;至于地上权人,则将使用裁判官授予的专门令状和诉权。
dominus autem soli tam aduersus alium quam aduersus superficiarium potior erit interdicto uti possidetis: sed praetor superficiarium tuebitur secundum legem locationis: et ita Pomponius quoque probat.
然而,土地的所有权人无论针对他人还是针对地上权人,在“如你所占有”占有令状中都将处于优位;但裁判官将根据租赁契约的规定保护地上权人:这也是蓬波尼乌斯所赞同的。
§43.17.3.8Creditores missos in possessionem rei seruandae causa interdicto uti possidetis uti non posse, et merito, quia non possident: idemque et in ceteris omnibus, qui custodiae causa missi sunt in possessionem, dicendum est.
为了保全财产而被移交占有的债权人不能适用“如你所占有”占有令状,这是理所当然的,因为他们并不享有占有;对于其他所有为了看管而被移交占有的人,也应当作同样的认定。
§43.17.3.9Si uicinus meus in parte in pariete meo tectoria habeat et in parte sua, 'uti possidetis' mihi efficax est ut ea tollere compellatur.
如果我的邻居在我的墙壁上以及在他自己的墙壁上部分涂抹了石膏,那么“如你所占有”令状对我有效,可以强迫他将其拆除。
§43.17.3.10Non uideor ui possidere, qui ab eo, quem scirem ui in possessionem esse, fundum accipiam.
如果我从一个我知道他是通过暴力占有土地的人那里接受该土地,我不被视为是通过暴力占有。
§43.17.3.11In hoc interdicto condemnationis summa refertur ad rei ipsius aestimationem.
在此占有令状中,判决赔偿的金额取决于该物本身的估价。
'quanti res est' sic accipimus 'quanti uniuscuiusque interest possessionem retinere'.
我们将“物值多少钱”理解为“保留占有对每个人有多少利益”。
Seruii autem sententia est existimantis tanti possessionem aestimandam, quanti ipsa res est: sed hoc nequaquam opinandum est: longe enim aliud est rei pretium, aliud possessionis.
然而,塞尔维乌斯的观点认为,占有的估价应当与物本身的价值相等;但绝不应该这样认为:因为物的价格与占有的价格是截然不同的。