[ULPIANUS libro sexagensimo nono ad edictum.
[乌尔比安,于《告示注解》第六十九卷。
] §43.17.1.prAit praetor: 'Uti eas aedes, quibus de agitur, nec ui nec clam nec precario alter ab altero possidetis, quo minus ita possideatis, uim fieri ueto.
] 裁判官说:‘如同你们占想着作为诉讼标的的那些房屋,只要你们既非通过暴力、亦非通过隐秘、也非通过请求而从对方处获得占有,我便禁止施加暴力以防碍你们以该种方式占有。
de cloacis hoc interdictum non dabo.
关于排水渠,我将不授予此项占有令状。
neque pluris, quam 'quanti res erit: intra annum, quo primum experiundi potestas fuerit, agere permittam'.
并且,只有在首次获得起诉能力的这一年之内,且诉讼金额不超过“物之价值”的范围内,我才允许提起诉讼。
§43.17.1.1Hoc interdictum de soli possessore scriptum est, quem potiorem praetor in soli possessione habeat, et est prohibitorium ad retinendam possessionem.
’ 本项占有令状是关于土地占有人的规定,即裁判官在土地占有上认为谁具有优先权,并且它是为了保持占有而设的禁止性令状。
§43.17.1.2Huius autem interdicti proponendi causa haec fuit, quod separata esse debet possessio a proprietate: fieri etenim potest, ut alter possessor sit, dominus non sit, alter dominus quidem sit, possessor uero non sit: fieri potest, ut et possessor idem et dominus sit.
设立本项占有令状的原因为,占有应当与所有权相分离:因为完全可能发生的是,一方是占有人而非所有人,而另一方虽是所有人却非占有人;同样可能发生的是,同一人既是占有人又是所有人。
§43.17.1.3Inter litigatores ergo quotiens est proprietatis controuersia, aut conuenit inter litigatores, uter possessor sit, uter petitor, aut non conuenit.
因此,每当诉讼当事人之间存在所有权争议时,要么当事人之间对于谁是占有人、谁是请求人达成一致,要么未达成一致。
si conuenit, absolutum est: ille possessoris commodo, quem conuenit possidere, ille petitoris onere fungetur.
如果达成一致,问题就解决了:被一致同意占有的那一方将享有占有人的利益,而另一方则承担请求人的负担。
sed si inter ipsos contendatur, uter possideat, quia alteruter se magis possidere adfirmat, tunc, si res soli sit, in cuius possessione contenditur, ad hoc interdictum remittentur.
但是,如果在他们自己之间对于谁占有存在争议,因为双方都断言自己占有,此时如果争议所涉占有的标的物是土地,他们将被发还适用本项占有令状。
§43.17.1.4Est igitur hoc interdictum, quod uolgo uti possidetis appellatur, retinendae possessionis (nam huius rei causa redditur, ne uis fiat ei qui possidet) et consequenter proponitur post interdictum unde ui.
因而,这一通称为“如你所占有”的占有令状,是为了保持占有而设的(因为它是为了防止对占有人实施暴力而授予的),并且它随之被排在“暴力驱逐”占有令状之后。
illud enim restituit ui amissam possessionem, hoc interdictum tuetur, ne amittatur possessio, denique praetor possidenti uim fieri uetat: et illud quidem interdictum obpugnat possessorem, hoc tuetur.
因为前者恢复了因暴力而丧失的占有,而本项占有令状则保护占有不被丧失,最后裁判官禁止对占有人施加暴力:并且前一占有令状针对占有人,而本令状则保护占有人。
et ut Pedius ait, omnis de possessione controuersia aut eo pertinet, ut, quod non possidemus, nobis restituatur, aut ad hoc, ut retinere nobis liceat quod possidemus.
正如佩迪乌斯所说,一切关于占有的争议,要么在于将我们不占有的物恢复给我们,要么在于允许我们保持我们所占有的物。
restitutae possessionis ordo aut interdicto expeditur aut per actionem: retinendae itaque possessionis duplex uia est, aut exceptio aut interdictum.
恢复占有的秩序要么通过占有令状、要么通过诉讼解决。 因此,保持占有有双重途径:要么通过抗辩,要么通过占有令状。
exceptio datur ex multis causis ei qui possidet.
抗辩是基于多种原因授予占有人的。
§43.17.1.5Perpetuo autem hoc interdicto insunt haec: 'quod nec ui nec clam nec precario ab illo possides'.
然而,本项占有令状中永久包含以下内容:‘你既非通过暴力、亦非通过隐秘、也非通过请求而从他那里占有的物’。
§43.17.1.6Interdictum autem possessorem praedii tuetur, quod est uti possidetis.
此外,作为“如你所占有”的占有令状,保护的是土地占有人。
actio enim numquam ultro possessori datur, quippe sufficit ei quod possideat.
因为诉讼绝不会主动授予占有人,毕竟对于他来说,他进行占有这一事实本身就足够了。
§43.17.1.7Hoc interdictum locum habet, siue quis totum fundum possidere se dicat, siue pro certa parte, siue pro indiuiso possideat.
无论某人是声称自己占有整块土地,还是占有特定份额,或者是共同共有(不分割占有),本项占有令状均能适用。
§43.17.1.8Hoc interdictum in omnibus etiam possessionibus, quae sunt soli, sine dubio locum habebit, dummodo possideri possit.
只要该物是可以被占有的,本项占有令状在所有属于土地的占有中毫无疑问都将适用。
§43.17.1.9Quod ait praetor in interdicto: 'nec ui nec clam nec precario alter ab altero possidetis', hoc eo pertinet, ut, si quis possidet ui aut clam aut precario, si quidem ab alio, prosit ei possessio, si uero ab adversario suo, non debeat eum propter hoc quod ab eo possidet uincere: has enim possessiones non debere proficere palam est.
裁判官在占有令状中所说的‘你们既非通过暴力、亦非通过隐秘、也非通过请求而从对方处获得占有’,其意在于:如果有人通过暴力、隐秘或请求进行占有,若该占有确实是从他人处取得,则该占有对他有利;但如果是从他的诉讼对手处取得,他就不应当因为自己从对手处占有这一事实而战胜对手,因为显而易见,此类占有不应当产生利益。