[PAULUS libro septimo decimo ad edictum. ] §43.16.6.prIn interdicto unde ui tanti condemnatio facienda est, quanti intersit possidere: et hoc iure nos uti Pomponius scribit, id est tanti rem uideri, quanti actoris intersit: quod alias minus esse, alias plus: nam saepe actoris pluris interesse hominem retinere, quam quanti is est, ueluti cum quaestionis habendae aut rei probandae gratia aut hereditatis adeundae intersit eius eum possideri.
[PAULUS libro septimo decimo ad edictum.] 在针对暴力的禁令中,判决赔偿的金额应当根据占有该物对原告有多大利害关系来确定;蓬波尼乌斯写道,我们适用这一规则,即物的价值被视为等同于原告利害关系之所在。 这有时较少,有时较多;因为保持对某一奴隶的占有对原告的利害关系,往往大于该奴隶自身的价值,例如,为了进行拷问审讯、证明案情或接受继承,占有该奴隶对原告有利害关系时。