Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.16.3.pr-43.16.3.18

武器暴力驱逐的构成要件与禁令适用范围

第 7079 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

论述武器暴力驱逐占有的定义、武装暴力的判断标准、自力救济的限制,以及该暴力夺占禁令对用益权人和继承人的适用关系。

[ULPIANUS libro sexagensimo nono ad edictum. ] §43.16.3.prQuod est et si quis armis deiectus est, quia ex facinoribus defunctorum de eo, quod ad heredem peruenit, actio datur: sufficit enim non in lucro uersari eum heredem, non etiam damnum subire.
[ULPIANUS libro sexagensimo nono ad edictum.] 这在有人被武器驱逐的情况下同样适用,因为因死者的不法行为,在归于继承人的财产限度内,会赋予诉权:因为只要该继承人不处于获利状态即为已足,而不至于使其遭受损失。
§43.16.3.1Haec actio, quae aduersus heredem ceterosque successores pertinet, perpetuo competit, quia in ea rei persecutio continetur.
这一针对继承人及其他继承人的诉讼是永久有效的,因为其中包含了对物的追索。
§43.16.3.2Armis deiectum quomodo accipimus? arma sunt omnia tela, hoc est et fustes et lapides, non solum gladii hastae frameae, id est rhomphaeae.
我们如何理解“被武器驱逐”? “武器”是指所有的兵器,即包括棍棒和石头,不仅是剑、矛、长枪(即大刀)。
§43.16.3.3Plane et si unus uel alter fustem uel gladium tenuit, armis deiectus possessor uidetur.
显然,即使只有一两个人手持棍棒或剑,占有者也被视为是被武器驱逐。
§43.16.3.4Plus dicitur, et si inermes uenerant, si in ipsa concertatione qui inermes uenerant eo processerunt, ut fustes aut lapides sumerent, uis erit armata.
更有甚者,即使他们来时未带武器,若在冲突中,来时未带武器的人发展到拿起棍棒或石头的地步,这也将构成武装暴力。
§43.16.3.5Qui armati uenerunt et si armis non sunt usi ad deiciendum, sed deiecerunt, armata uis facta esse uidetur: sufficit enim terror armorum, ut uideantur armis deiecisse.
武装前来的人,即使没有使用武器进行驱逐,但只要实施了驱逐,就被视为实施了武装暴力:因为武器带来的恐吓已足以便他们被视为是用武器进行了驱逐。
§43.16.3.6Si quis autem uisis armatis, qui alibi tendebant, metu hoc deterritus profugerit, non uidetur deiectus, quia non hoc animo fuerunt qui armati erant, sed alio tendebant.
然而,如果有人在看见正前往他处的武装人员时,因害怕而逃跑,则不被视为被驱逐,因为武装人员并无此意图,而是正前往他处。
§43.16.3.7Proinde et si, cum armatos audisset uenire, metu decesserit de possessione, siue uerum siue falsum audisset, dicendum est non esse eum armis deiectum, nisi possessio ab his fuerit occupata.
因此,即使在听说武装人员要来时因害怕而放弃了占有,无论所听到的消息是真还是假,都应当说他并非被武器驱逐,除非占有已被他们夺取。
§43.16.3.8Si autem, cum dominus ueniret in possessionem, armati eum prohibuerunt qui inuaserant possessionem, uideri eum armis deiectum.
但是,当所有人要进入占有处时,已侵占该占有的人用武器阻拦他,则应被视为他是被武器驱逐的。
§43.16.3.9Eum igitur, qui cum armis uenit, possumus armis repellere, sed hoc confestim, non ex interuallo, dummodo sciamus non solum resistere permissum, ne deiciatur, sed et si deiectus quis fuerit, eundem deicere non ex interuallo, sed ex continenti.
因此,对于携带武器前来的人,我们可以用武器击退,但这必须当场进行,不能间隔一段时间;只要我们知道,不仅允许进行抵抗以免被驱逐,而且在任何人被驱逐之后,也允许在没有间隔、而是连续不间断的情况下驱逐同一人。
§43.16.3.10Cum procurator armatus uenit, et ipse dominus armis deiecisse uidetur, siue mandauit siue, ut Iulianus ait, ratum habuit.
当代理人武装前来时,如果本人曾予授权,或如朱利安所说,事后予以追认,则视为本人自己实施了武器驱逐。
§43.16.3.11Hoc et in familia dicendum est: nam cum familia sine me armata uenit, ego non uideor uenisse, sed familia, nisi iussi uel ratum habui.
这在奴隶群(家属)的情况下也应当同样适用:因为当奴隶群在我不知情的情况下武装前来时,我并不被视为前来了,而是奴隶群,除非我下达了命令或予以追认。
§43.16.3.12Hoc interdictum etiam aduersus eum ponitur, qui dolo malo fecit, quo quis armis deiceretur: et post annum reddetur in id, quod peruenit ad eum qui prohibuit unde ui.
这一禁令也适用于恶意指使他人被武器驱逐的被告;在一年之后,该诉讼将在归于在“暴力夺占”(unde vi)中阻碍恢复占有之人的财产限度内予以授予。
§43.16.3.13Interdictum necessarium fuisse fructuario apparet si prohibeatur uti frui usu fructu fundi.
显然,如果用益权人被阻止使用和享受土地的用益权,则该禁令对其而言是必要的。
§43.16.3.14Uti frui autem prohibuisse is uidetur, qui ui deiecit utentem et fruentem aut non admisit, cum ex fundo exisset non usus fructus deserendi causa.
此外,被视为阻止使用和享受的人,是暴力驱逐正在使用和享受之人的人,或者在对方并非出于放弃用益权的目的而离开土地后拒绝其进入的人。
ceterum si quis ab initio uolentem incipere uti frui prohibuit, hoc interdictum locum non habet.
但是,如果有人从一开始就阻止想要开始使用和享受的人,这一禁令则不适用。
quid ergo est? debet fructuarius usum fructum uindicare.
那么该怎么办呢? 用益权人应当提起用益权追索之诉。
§43.16.3.15Pertinet autem hoc interdictum ad eum, qui fundo uti frui prohibitus est: sed pertinebit etiam ad eum, qui aedificiis uti frui prohibetur.
此外,这一禁令适用于被阻止使用和享受土地的人;但它也将适用于被阻止使用和享受建筑物的人。
consequenter autem dicemus ad res mobiles hoc interdictum non pertinere, si quis uti frui prohibitus est re mobili, nisi si rei soli accedebant res mobiles: si igitur ibi fuerunt, dicendum est etiam ad eas referri hoc interdictum debere.
相应地,我们将指出,如果有人被阻止使用和享受动产,该禁令不适用于动产,除非这些动产属于土地的附属物:因此,如果它们在土地上,则应当说该禁令也必须适用于它们。
§43.16.3.16Item si non usus fructus, sed usus sit relictus, competit hoc interdictum.
同样,如果遗赠的不是用益权,而是使用权,也可以提起该禁令。
ex quacumque enim causa constitutus est usus fructus uel usus, hoc interdictum locum habebit.
因为无论基于何种原因设立用益权或使用权,该禁令均可适用。
§43.16.3.17Qui usus fructus nomine qualiterqualiter fuit quasi in possessione, utetur hoc interdicto.
凡是以用益权之名,以任何方式处于准占有状态的人,均可使用该禁令。
sed si quis, posteaquam prohibitus est, capite minutus sit uel mortuus, recte dicitur heredibus et successoribus competere hoc interdictum, non ut in futurum constituatur usus fructus, sed ut praeterita causa et damnum praeteritum sarciatur.
但是,如果有人在被阻止之后发生了人格减等或死亡,则正确地说,该禁令适用于其继承人和承继人,这不是为了将来设立用益权,而是为了弥补过去的损失和过去的侵害。
§43.16.3.18Heres quoque simili modo debebit in factum actionem suscipere in id quod ad se peruenit.
继承人也同样必须在归于其自身的财产限度内承担事实诉讼。

词汇与语法注释

  1. §43.16.3.prde eo, quod ad heredem peruenit — 从句“quod ... peruenit”是修饰介词“de”所支配的代词“eo”(中性单数夺格)的关系从句。根据罗马法,因被继承人的不法行为(facinora)而产生的诉权原则上不向继承人延续,但仅在继承人因此获得利益的限度(ad heredem peruenit)内允许针对继承人提起诉讼,以防其获得不当得利。
  2. §43.16.3.5ut uideantur — 在由“ut”引导的目的从句中,动词“uideantur”(源自“uideor”的虚拟式现在时第三人称复数)是以个人主语结构(即“他们被视为……”)的形式出现的,而不是非人称结构。不定式“deiecisse”(已驱逐)在语义上的主语正是“uideantur”的主格主语(武装前来的人)。
  3. §43.16.3.9non ex interuallo, sed ex continenti — 由介词“ex”支配的两个夺格名词的对比。表示时间间隔的“interuallum”与表示连续性的“continens”(此处为中性单数夺格)相对立,表明针对暴力的武装反击和占有收回(自力救济)必须“在当场立即”且毫无延误地进行。
  4. §43.16.3.17quasi in possessione — 像用益权这样的无体财产权在法律上无法成为物理“占有”(possessio)的对象。此处的表达是指“准占有”(quasi possessio),这一法学概念旨在将无体权利的实际行使视同物理占有,从而赋予其占有禁令的保护。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.16.3.pr-43.16.3.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.16.3.pr-43.16.3.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。