[PAPINIANUS libro uicensimo sexto quaestionum.
[帕比尼安,于《问题集》第二十六卷。
] §43.16.18.prCum fundum qui locauerat uendidisset, iussit emptorem in uacuam possessionem ire, quem colonus intrare prohibuit: postea emptor ui colonum expulit: de interdictis unde ui quaesitum est.
] 当出租土地的人将该土地出售时,他指示买受人去取得空着的占有,但承租人阻止其进入;随后,买受人通过武力将承租人驱逐:对此提出了关于“暴力驱逐”占有令状的问题。
placebat colonum interdicto uenditori teneri, quia nihil interesset, ipsum an alium ex uoluntate eius missum intrare prohibuerit: neque enim ante omissam possessionem uideri, quam si tradita fuisset emptori, quia nemo eo animo esset, ut possessionem omitteret propter emptorem, quam emptor adeptus non fuisset.
法学家们认为,承租人应根据占有令状向出卖人承担责任,因为阻止出卖人本人进入还是阻止根据其意愿派来的他人进入,并无区别;因为在占有被交付给买受人之前,不应被视为已被放弃,因为没有人会有为了买受人而放弃买受人尚未取得之占有的意图。
emptorem quoque, qui postea uim adhibuit, et ipsum interdicto colono teneri: non enim ab ipso, sed a uenditore per uim fundum esse possessum, cui possessio esset ablata.
同样,随后行使武力的买受人本人也应根据占有令状向承租人承担责任;因为被武力占有的土地并非来自他,而是来自被剥夺了占有的出卖人。
quaesitum est, an emptori succurri debeat, si uoluntate uenditoris colonum postea ui expulisset.
有此疑问:如果买受人根据出卖人的意愿,随后通过武力驱逐了承租人,买受人是否应当获得救济?
dixi non esse iuuandum, qui mandatum illicitum susceperit.
我表示,对于接受了非法委托的人,不应当予以救济。
§43.16.18.1Eum, qui fundum uindicauit ab eo, cum quo interdicto unde ui potuit experiri, pendente iudicio nihilo minus interdicto recte agere placuit.
法学家们认为,向其本可通过“暴力驱逐”占有令状起诉的人请求返还土地的人,在诉讼系属期间,仍可正当地提起该占有令状之诉。