Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.16.1.pr-43.16.1.16

暴力驱逐禁令的适用范围与责任承担

第 7075 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安分析了关于暴力驱逐的裁判官禁令,阐明其适用范围仅限于土地及附着物而非动产,并解释了本人、代理人、家属以及追认该行为的主人的民事责任,包括通过致害物交付获得的免责。

[ULPIANUS libro sexagensimo nono ad edictum. ] §43.16.1.prPraetor ait: 'Unde tu illum ui deiecisti aut familia tua deiecit, de eo quaeque ille tunc ibi habuit tantummodo intra annum, post annum de eo, quod ad eum qui ui deiecit peruenerit, iudicium dabo'.
[ULPIANUS libro sexagensimo nono ad edictum.] 裁判官宣告:“你用暴力将该人从何处驱逐,或者你的家属(奴隶等)将其驱逐,关于该物以及该人当时在彼处所拥有的一切财产,在一年之内[我将准予诉讼];一年之后,则仅就因暴力驱逐而归于驱逐者名下的财产,我将准予诉讼。
§43.16.1.1Hoc interdictum proponitur ei, qui ui deiectus est: etenim fuit aequissimum ui deiecto subuenire: propter quod ad reciperandam possessionem interdictum hoc proponitur.
” 本禁令是为被暴力驱逐之人而设的:因为救济被暴力驱逐之人是极为公平的;因此,本禁令是为了恢复占有而提出的。
§43.16.1.2Ne quid autem per uim admittatur, etiam legibus Iuliis prospicitur publicorum et priuatorum nec non et constitutionibus principum.
此外,为了防止通过暴力实施任何行为,关于公法和私法暴力的《朱里亚法》以及皇帝们的宪令也对此做出了规定。
§43.16.1.3Hoc interdictum non ad omnem uim pertinet, uerum ad eos, qui de possessione deiciuntur.
本禁令并不适用于一切暴力,而是适用于那些被驱逐出占有的人。
ad solam autem atrocem uim pertinet hoc interdictum, et ad eos tantum, qui de solo deiciuntur, ut puta de fundo siue aedificio: ad alium autem non pertinet.
然而,本禁令仅适用于暴虐的暴力,且仅适用于那些被驱逐出土地(如农地或建筑物)的人;对于其他情况则不适用。
§43.16.1.4Et si quis de area deiectus sit, sine dubio interdicto locus est: et generaliter ad omnes hoc pertinet interdictum, qui de re solo cohaerenti deiciuntur: qualisqualis enim fuerit locus, unde quis ui deiectus est, interdicto locus erit.
此外,如果有人被从空地驱逐,毫无疑问应当适用该禁令;一般而言,本禁令适用于所有被从附着于土地的物中驱逐的人:因为无论有人被暴力驱逐的地方是何种地方,都将有适用该禁令的空间。
§43.16.1.5Proinde et si superficiaria insula fuerit, qua quis deiectus est, apparet interdicto fore locum.
因此,即使有人被驱逐的地方是具有地上权的地上建筑(公寓楼),显然也将有适用该禁令的空间。
§43.16.1.6Illud utique in dubium non uenit interdictum hoc ad res mobiles non pertinere: nam ex causa furti uel ui bonorum raptorum actio competit: potest et ad exhibendum agi.
无论如何,毫无疑问本禁令不适用于动产:因为基于窃盗或强盗可以提起诉讼,也可以提起展示之诉。
plane si quae res sint in fundo uel in aedibus, unde quis deiectus est, etiam earum nomine interdictum competere non est ambigendum.
显然,如果被驱逐的农地或房屋内有任何物品,毫无疑问也可以针对这些物品适用该禁令。
§43.16.1.7Si quis de naue ui deiectus est, hoc interdicto locus non est, argumento eius, qui de uehiculo detractus est, quem nemo dixit interdicto hoc uti posse.
如果有人被暴力从船上驱逐,则不适用本禁令,这可以类比于被从车辆中拉下的人,没有人说过此种人可以利用本禁令。
§43.16.1.8Plane si quis de ligneis aedibus deiectus fuerit, nemo ambigit interdicto locum fore, quia qualequale sit quod solo cohaereat, inde qui ui deiectus est habet interdictum.
显然,如果有人被从木制房屋中驱逐,没有人会怀疑将适用该禁令,因为无论附着于土地的物是何种物,凡被暴力驱逐出该处的人都享有该禁令。
§43.16.1.9Deicitur is qui possidet, siue ciuiliter siue naturaliter possideat: nam et naturalis possessio ad hoc interdictum pertinet.
占有者即为被驱逐者,无论其是市民法上的占有还是自然占有:因为自然占有也属于本禁令的保护范围。
§43.16.1.10Denique et si maritus uxori donauit eaque deiecta sit, poterit interdicto uti: non tamen si colonus.
最后,即使丈夫将物赠与妻子,而妻子被驱逐,她也可以利用本禁令;然而,如果是佃农被驱逐,则不然。
§43.16.1.11Ait praetor: 'deiecisti aut familia deiecit'.
裁判官说:“你驱逐了或者家属驱逐了。
merito familiae mentio habita: nam cum 'deiecisti' uerbum refertur ad personam eius qui deiecit nec pertineat ad eum, cuius familia deiecit (nec enim ego uideor deiecisse, si familia mea deiecerit), consequens fuit addere 'aut familia tua deiecit'.
”提及家属理所当然:因为“你驱逐了”这个词是指驱逐者本人的行为,而不适用于其家属实施驱逐的人(因为如果我的家属实施了驱逐,我并不被视为亲自驱逐),因此,添加“或者你的家属驱逐了”是必然的。
§43.16.1.12Deiecisse autem etiam is uidetur, qui mandauit uel iussit, ut aliquis deiceretur: parui enim referre uisum est, suis manibus quis deiciat an uero per alium: quare et si familia mea ex uoluntate mea deiecerit, ego uideor deiecisse.
此外,委托或命令他人进行驱逐的人,也被视为实施了驱逐:因为亲自动手驱逐还是通过他人驱逐,似乎并没有太大的区别;因此,即使我的家属是根据我的意愿实施了驱逐,我也被视为实施了驱逐。
§43.16.1.13Quotiens uerus procurator deiecerit, cum utrolibet eorum, id est siue domino siue procuratore, agi posse Sabinus ait et alterius nomine alteri eximi, sic tamen, si ab altero eorum litis aestimatio fuerit praestita (non enim excusatus est, qui iussu alicuius deiecit, non magis quam si iussu alicuius occidit): cum autem falsus est procurator, cum ipso tantum procuratore interdici debere.
萨比努斯说,每当真正的代理人实施驱逐时,可以对他们中的任何一方(即主人或代理人)提起诉讼,且一旦以其中一人的名义提起,另一人的责任即被免除,但前提是他们中的一方已经支付了诉讼标的的评估额(因为受人命令而实施驱逐的人并不能免责,正如受人命令而杀人的人同样不能免责一样);然而,当代理人是虚假的代理人时,禁令应当仅针对该代理人本人提起。
§43.16.1.14Sabini sententia uera est.
萨比努斯的意见是正确的。
§43.16.1.15Sed et si quod alius deiecit, ratum habuero, sunt qui putent secundum Sabinum et Cassium, qui ratihabitionem mandato comparant, me uideri deiecisse interdictoque isto teneri, et hoc uerum est: rectius enim dicitur in maleficio ratihabitionem mandato comparari.
但是,即使我对他人实施的驱逐进行了追认,也有人根据将追认与委托等同看待的萨比努斯和卡西乌斯的观点,认为我应被视为实施了驱逐,并受该禁令的约束,这也是正确的:因为更确切地说,在侵权行为中,追认被等同于委托。
§43.16.1.16Quod igitur additur 'aut familia tua deiecit', merito scriptum est in eum casum, in quem familia mea ui deiecit.
因此,所增加的“或者你的家属驱逐了”,是针对我的家属暴力驱逐这一情况而理所当然地写进去的。
ceterum si iussit, ipse deiecit, nec grauari debet dominus qui non iussit, si seruorum suorum factum praestaret, etsi non iussu eius deiecerunt: nam non grauabitur hoc nomine, quippe cum aut peruenit ad eum aliquid et restitueret, aut non peruenit et ipsos seruos maleficii causa noxae dedendo indemnis erit: quod enim noxae dedere compellitur, in damno non debet reputare, cum seruus hoc possit domini deteriorem condicionem facere.
然而,如果主人下达了命令,则他自己就是驱逐者;而如果奴隶未经其命令实施驱逐,未下达命令的主人也不应因承担其奴隶的行为而承受过重的负担:因为他不会因此而承受过重的负担,既然要么是有某种利益归于他,他予以返还;要么是未归于他,而他将奴隶本身作为致害物交出以抵偿侵权行为(致害物交付),从而免受损害:主人不应将自己被迫进行致害物交付视为一种损失,因为奴隶正是以此种方式使主人的地位恶化。

词汇与语法注释

  1. §43.16.1.prde eo quaeque ille tunc ibi habuit — 介词 de 同时支配 eo(被驱逐的场所/不动产)和 quaeque(关系代词 quae + 连词 que,指当时存放在那里的动产)。结构上可补充理解为 de eo [et de iis] quae...
  2. §43.16.1.13alterius nomine alteri eximi — 被动不定式 eximi(被免除、被释放)在此处带有法律惯用语色彩,与与格 alteri(对另一方)连用,表示在另一人的名义下(alterius nomine)使另一方的责任得以免除。这体现了本人与代理人之间的不真正连带债务关系,其中一方履行债务即免除另一方的责任。
  3. §43.16.1.15in maleficio ratihabitionem mandato comparari — 意为比较或等同的动词 comparari 支配与格 mandato,构成了对格加不定式(AcI)结构,表示“在侵权行为(maleficium)中,追认(ratihabitio)被等同于委托(mandatum)”。该结构充当主导动词短语 rectius dicitur(更确切地说)的主语从句。
  4. §43.16.1.16quod enim noxae dedere compellitur — 连词 quod 引导名词性从句(“……这一事实”),作为主句动词 reputare(视为、考虑)的直接宾语。整句意为“[主人]不应将自己被迫进行致害物交付这一事实视为损失”。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.16.1.pr-43.16.1.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.16.1.pr-43.16.1.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。