[ULPIANUS libro sexagensimo nono ad edictum. ] §43.16.1.17Familiae autem appellatio seruos continet: Sed quaeritur, quem numerum seruorum contineat, utrum plurium an uero et duum uel trium.
[ULPIANUS libro sexagensimo nono ad edictum.] 此外,“家属”这一名称包含奴隶:但有人问,它包含多少数量的奴隶,是复数,还是也包含两个或三个?
sed uerius est in hoc interdicto, etiamsi unus seruus ui deiecerit, familiam uideri deiecisse.
但在本禁令中,即使只有一名奴隶实施了暴力驱逐,视为家属实施了驱逐,这一观点更为正确。
§43.16.1.18Familiae appellatione et eos, quos loco seruorum habemus, contineri oportere dicendum est.
应当指出,在“家属”这一名称下,也应当包含那些我们将其置于奴隶地位的人。
§43.16.1.19Si quis tamen neget se seruum uel familiam defendere, cogendus est pati hoc interdictum, ad hoc scilicet, ut quod ad eum peruenit restituat.
然而,如果有人否认自己为奴隶或家属进行辩护,则必须强迫其接受该禁令,即为了让他返还归于他的利益。
§43.16.1.20Si filius familias uel mercennarius ui deiecerit, utile interdictum competit.
如果家子或雇工实施了暴力驱逐,则准予适用准用禁令。
§43.16.1.21Si aduersus eum, qui in libertatem ex seruitute uel contra petitur, post inchoatum liberale iudicium utar interdicto et liber iudicatus fuerit et apparuerit ignorante eo a seruis eius ui me deiectum, in possessionem restituar.
如果对于被请求从奴隶身份获得自由、或反之被请求确认为奴隶的人,在自由身份诉讼开始后,我对其适用该禁令,且该人被判决为自由人,并表明是在其不知情的情况下,由其奴隶将我暴力驱逐,则我应当被恢复占有。
§43.16.1.22Quod seruus uel procurator uel colonus tenent, dominus uidetur possidere, et ideo his deiectis ipse deici de possessione uidetur, etiamsi ignoret eos deiectos, per quos possidebat.
奴隶、代理人或佃农所持有的财产,视为主人在占有;因此,当这些人被驱逐时,主人自己也被视为被驱逐出占有,即使他并不知道他赖以占有的那些人已被驱逐。
et si quis igitur alius, per quem possidebam, deiectus fuerit, mihi competere interdictum nemini dubium est.
因此,如果我赖以占有的其他任何人被驱逐,任何人都不怀疑我享有该禁令。
§43.16.1.23Interdictum autem hoc nulli competit nisi ei, qui tunc cum deiceretur possidebat, nec alius deici uisus est quam qui possidet.
然而,本禁令仅准予给被驱逐时正在占有的人,且除了占有者之外,不视为有其他人被驱逐。
§43.16.1.24Siue autem corpore siue animo possidens quis deiectus est, palam est eum ui deiectum uideri.
无论是有形地还是无形地占有的人被驱逐,显而易见,他都被视为被暴力驱逐。
idcircoque si quis de agro suo uel de domo processisset nemine suorum relicto, mox reuertens prohibitus sit ingredi uel ipsum praedium, uel si quis eum in medio itinere detinuerit et ipse possederit, ui deiectus uidetur: ademisti enim ei possessionem, quam animo retinebat, etsi non corpore.
因此,如果有人从自己的田地或房屋中外出,未留任何家人在彼处,不久返回时被禁止进入该地产,或者如果有人在半路将其扣留并自己占有了该地产,则其被视为被暴力驱逐:因为你剥夺了他虽非有形、但仍以心意保留的占有。
§43.16.1.25Quod uolgo dicitur aestiuorum hibernorumque saltuum nos possessiones animo retinere, id exempli causa didici Proculum dicere: nam ex omnibus praediis, ex quibus non hac mente recedemus, ut omisisse possessionem uellemus, idem est.
世俗常说,我们以心意保留夏冬牧场的占有,我得知普罗库鲁斯说这只是作为一个例子;因为对于我们并非抱持放弃占有之意图而离开的所有地产,情况都是相同的。
§43.16.1.26Eum, qui neque animo neque corpore possidebat, ingredi autem et incipere possidere prohibeatur, non uideri deiectum uerius est: dicitur enim qui amittit possessionem, non qui non accipitur.
如果一个人既无心意占有也无有形占有,而被禁止进入并开始占有,则认为其未被驱逐更为正确:因为只有失去占有的人才被称为被驱逐者,而不是未被接纳的人。
§43.16.1.27Uim ui repellere licere Cassius scribit idque ius natura comparatur: apparet autem, inquit, ex eo arma armis repellere licere.
卡西乌斯写道,允许以暴制暴,这一权利是由自然所赋予的:他说,由此显而易见,允许以武力抵抗武力。
§43.16.1.28Ui possidere eum definiendum est, qui expulso uetere possessore adquisitam per uim possessionem optinet aut qui in hoc ipsum aptatus et praeparatus uenit ut contra bonos mores auxilio, ne prohiberi possit ingrediens in possessionem, facit.
以暴力占有者,应定义为:在驱逐原占有者后,保持通过暴力取得之占有的人;或者,专为此目的而装备和准备而来,以违反善良风俗的协助,使其在进入占有时不受阻挡的人。
sed qui per uim possessionem suam retinuerit, Labeo ait non ui possidere.
但是,拉贝奥说,通过暴力保留自己占有的人,不属于以暴力占有。
§43.16.1.29Idem Labeo ait eum, qui metu turbae perterritus fugerit, ui uideri deiectum.
拉贝奥同样认为,因惧怕人群而惊惶逃跑的人,也视为被暴力驱逐。
sed Pomponius ait uim sine corporali ui locum non habere, ergo etiam eum, qui fugatus est superuenientibus quibusdam, si illi ui occupauerunt possessionem, uideri ui deiectum.
但蓬波尼乌斯说,若无肉体上的暴力,则不发生暴力;因此,即使是因某些人的到来而被驱逐逃跑的人,如果那些人暴力强占了占有,该人也被视为被暴力驱逐。
§43.16.1.30Qui a me ui possidebat, si ab alio deiciatur, habet interdictum.
从我这里通过暴力进行占有的人,如果被他人驱逐,他也享有该禁令。
§43.16.1.31Qui ui deiectus est, quidquid damni senserit ob hoc quod deiectus est, reciperare debet: pristina enim causa restitui debet, quam habiturus erat, si non fuisset deiectus.
被暴力驱逐的人,应当恢复因被驱逐而遭受的一切损失:因为应当使其恢复到若未被驱逐原本应享有的原状。
§43.16.1.32Si fundus, a quo ui expulsus sim, mihi restitutus esset, ceterae uero res, quae ui ablatae sunt, non restituantur, hic dicendum est interdictum nihilo minus tenere, quia uerum est ui esse deiectum.
如果我被暴力驱逐的农地已被返还给我,但被暴力夺走的其他财产未予返还,在此应当指出,禁令同样有效,因为其确实是被暴力驱逐。
plane si quis uelit de possessione quidem rei soli per hoc interdictum experiri, de rebus uero mobilibus ad exhibendum actione, potest hoc suo arbitrio habere, et ita Iulianus scribit: idem scribit et si quis ui bonorum raptorum de huiusmodi rebus uelit experiri.
显然,如果有人希望通过本禁令对土地的占有提起诉讼,而对动产则通过展示之诉提起诉讼,他可以依其自己的选择决定,尤里安也是这样写的;他还写道,如果有人希望针对此类动产通过强盗诉讼提起诉讼,情况也是相同的。