[ULPIANUS libro sexagensimo nono ad edictum. ] §43.16.1.33Quod autem ait praetor: 'quaeque ibi habuit', sic accipimus, ut omnes res contineantur, non solum quae propriae ipsius fuerunt, uerum etiam si quae apud eum depositae uel ei commodatae uel pigneratae, quarumque usum uel usum fructum uel custodiam habuit, uel si quae ei locatae sunt: cum enim dicat praetor 'habuit', omnia haec habendi uerbo continentur.
[ULPIANUS libro sexagensimo nono ad edictum.] 然而,大法官所说的‘以及他在此处所拥有的财产’,我们如此理解,即包含所有的物,不仅是属于他自己的物,而且也包含寄托在他处、借给他、质押给他、或者他享有其使用权、用益权、保管权的物,以及租赁给他的物:因为当大法官说‘拥有’时,所有这些都包含在‘拥有’这一动词中。
§43.16.1.34Rectissime autem praetor addidit 'tunc ibi habuit'.
而大法官极其正确地增加了‘当时在此处拥有’。
'tunc' sic accipimus 'cum deiceretur': et ideo et si quid postea desiit illic esse, dicendum erit in interdictum uenire.
我们将‘当时’理解为‘当他被驱逐时’:因此,即使此后有任何物不再存在于彼处,也应当说它属于禁令的范围。
sic fit, ut, etiamsi homines uel pecora demortua sint post deiectionem, interdicto locus sit.
由此,即使奴隶或牲畜在驱逐后死亡,也适用禁令。
§43.16.1.35Denique scribit Iulianus eum, qui ui deiecit ex eo praedio, in quo homines fuerant, propius esse, ut etiam sine culpa eius mortuis hominibus aestimationem eorum per interdictum restituere debeat, sicuti fur hominis etiam mortuo eo tenetur.
最后,尤里安写道,对于从有奴隶在内的该地产中暴力驱逐他人的人,更接近的观点是,即使奴隶非因其过失而死亡,他也应当通过禁令偿还他们的评估价值,正如盗窃奴隶的人即使在奴隶死后仍承担责任。
huic consequens esse ait, ut uillae quoque et aedium incendio consumptarum pretium restituere cogatur: ubi enim quis, inquit, deiecit, per eum stetisse uidetur, quo minus restitueret.
他说,作为此点的推论,他也被迫偿还因火灾而烧毁的别墅和房屋的价值:因为他说,当有人驱逐他人时,未予返还的责任视为在于他。
§43.16.1.36Idcirco constare ait eum, qui ui deiecit quique ui sine dolo malo desierit possidere, interdicto teneri.
因此,他说,已确定暴力驱逐他人的人,以及暴力且非因恶意而失去占有的人,应承担禁令的责任。
§43.16.1.37'Ibi' autem ait praetor, ut ne quis et quae illic non habuit, complectatur.
然而,大法官说‘在此处’,是为了使任何人都不把他在彼处并不拥有的财产也包括进去。
§43.16.1.38Sane quod ait praetor 'ibi', quomodo accipimus? utrum in eo loco, unde quis ui deiectus est, an uero in omni possessione? et melius dicetur non ad angulum referendum uel locum, in quo fuerit, uerum etiam ad omnem partem possessionis, qua quis caruit, cum deicitur.
确实,对于大法官所说的‘在此处’,我们应当如何理解? 是指在有人被暴力驱逐的那个特定地点,还是指在整个占有地中? 说它不应当仅指他所处的角落或地点,而应当指他在被驱逐时所失去的占有地的所有部分,将是更好的。
§43.16.1.39Annus in hoc interdicto utilis est.
在本禁令中,可利用年为一年。
§43.16.1.40Ex die, quo quis deiectus est, fructuum ratio habetur, quamuis in ceteris interdictis ex quo edita sunt, non retro, computantur.
自有人被驱逐之日起,计算孳息,尽管在其他禁令中,自禁令发布之日起计算,不溯及既往。
idem est et in rebus mobilibus, quae ibi erant: nam et earum fructus computandi sunt, ex quo quis ui deiectus est.
对于彼处存在的动产也是如此:因为它们的孳息也应当自有人被暴力驱逐之日起计算。
§43.16.1.41Non solum autem fructuum ratio in hoc interdicto habetur, uerum ceterarum etiam utilitatium habenda est: nam et Uiuianus refert in hoc interdicto omnia, quaecumque habiturus uel adsecuturus erat is qui deiectus est, si ui deiectus non esset, restitui aut eorum litem a iudice aestimari debere eumque tantum consecuturum, quanti sua interesset se ui deiectum non esse.
然而,在本禁令中不仅计算孳息,还应当计算其他所有的利益:因为维维亚努斯也报告说,在本禁令中,被驱逐者如果未被暴力驱逐本将拥有或获得的一切财产,都应当予以返还,或者其诉讼价值由裁判官予以评估,且他将获得与其未被暴力驱逐所享有的利益等额的数额。
§43.16.1.42Ex interdicto unde ui etiam is, qui non possidet, restituere cogetur.
根据‘何处暴力’禁令,即使是不占有的人也将被强制返还。
§43.16.1.43Interdictum hoc quia atrocitatem facinoris in se habet, quaesitum est, an liberto in patronum uel liberis aduersus parentes competit.
本禁令因为其自身含有行为的残暴性,因此有人提出疑问:释放自由人对赞助人、或者子女对父母是否享有该禁令。
et uerius est nec liberto in patronum nec in parentes liberis dandum esse meliusque erit in factum actionem his competere.
而更正确的观点是,既不应当给予释放自由人针对赞助人,也不应当给予子女针对父母,给他们提供事实诉讼将是更好的。
aliter atque si ui armata usus sit aduersus libertum patronus uel aduersus liberos parens: nam hic interdictum competit.
这与赞助人对释放自由人、或父母对子女使用武装暴力的情形不同:因为在这种情况下,准予适用禁令。
§43.16.1.44Hoc interdictum et heredi et ceteris successoribus competit.
本禁令对继承人及其他继承人均适用。
§43.16.1.45Non alii autem, quam ei qui possidet, interdictum unde ui competere argumentum praebet, quod apud Uiuianum relatum est, si quis me ui deiecerit, meos non deiecerit, non posse me hoc interdicto experiri, quia per eos retineo possessionem, qui deiecti non sunt.
然而,‘何处暴力’禁令不准予给占有者以外之人的论据,由维维亚努斯处所载的内容提供:如果有人暴力驱逐了我,但没有驱逐我的家人,我不能通过本禁令提起诉讼,因为我通过未被驱逐的他们保留了占有。
§43.16.1.46Idem Uiuianus refert: seruos quosdam ui depulit, alios retinuit et uinxit aut etiam eis imperauit: ui te deiectum intellegi: desisse enim possidere, cum serui ab alio possideantur.
维维亚努斯同样报告:如果他暴力赶走了某些奴隶,保留了其他奴隶并予以捆绑、或者甚至对他们发号施令,则你被理解为被暴力驱逐:因为当奴隶被他人占有时,你已停止占有。
et quod in parte seruorum dictum est, idem in omnibus dici ait, si forte nemo depulsus esset, sed possideri ab eo coepissent, qui ingressus in possessionem esset.
他说,关于部分奴隶所说的,在所有奴隶的情形下也应当这样说,如果碰巧没有人被赶走,但他们开始被进入占有的人占有。
§43.16.1.47Quid dicturi essemus, tractat, si aliquo possidente ego quoque ingressus sum in possessionem et non deiciam possessorem, sed uinctum opus facere cogam: quatenus res, inquit, esset? ego uerius puto eum quoque deiectum uideri, qui illic uinctus est.
他探讨道,如果有人正在占有,而我也进入了占有,且不驱逐占有者,而是将其捆绑并强迫其干活,我们应当怎么说? 他说,事情应当到什么程度? 我认为更正确的是,在彼处被捆绑的人也被视为被驱逐。
§43.16.1.48Ex causa huius interdicti in heredem et bonorum possessorem ceterosque successores in factum actio competit in id quod ad eos peruenit.
基于本禁令的原因,针对继承人、遗产占有者及其他继承人,在归于他们利益的限度内,准予提起事实诉讼。