[ULPIANUS libro sexagensimo octauo ad edictum. ] §43.14.1.prPraetor ait: 'Quo minus illi in flumine publico nauem ratem agere quoque minus per ripam onerare exonerare liceat, uim fieri ueto.
裁判官宣告:“我禁止施加暴力,以妨碍该人在公共河流中驾驭船只或木筏,同时也禁止妨碍其在堤岸上装卸货物。
item ut per lacum fossam stagnum publicum nauigare liceat, interdicam'.
同样,我将颁布禁令,以允许人们在公共湖泊、运河或池塘中航行。
§43.14.1.1Hoc interdicto prospicitur, ne quis flumine publico nauigare prohibeatur: sicuti enim ei, qui uia publica uti prohibeatur, interdictum supra propositum est, ita hoc quoque proponendum praetor putauit.
” 通过这一禁令,旨在确保任何人都不会被禁止在公共河流中航行:因为正如上文针对被禁止使用公道的人提出了禁令一样,裁判官认为也应当提出这一禁令。
§43.14.1.2Si priuata sunt supra scripta, interdictum cessat.
如果上述水域属于私有,则不适用该禁令。
§43.14.1.3Lacus est, quod perpetuam habet aquam.
所谓湖泊,是指拥有常年积水者。
§43.14.1.4Stagnum est, quod temporalem contineat aquam ibidem stagnantem, quae quidem aqua plerumque hieme cogitur.
所谓池塘,是指含有积滞于该处的暂时性水体者,而这种水大多是在冬季积聚起来的。
§43.14.1.5Fossa est receptaculum aquae manu facta.
所谓运河,是指人工建造的蓄水设施。
§43.14.1.6Possunt autem etiam haec esse publica.
然而,这些水域也可以是公共的。
§43.14.1.7Publicano plane, qui lacum uel stagnum conduxit, si piscari prohibeatur, utile interdictum competere Sabinus consentit: et ita Labeo.
萨宾同意,承租了湖泊或池塘的包税人,如果被禁止捕鱼,显然可以提起准用禁令(有用禁令);拉贝奥也持相同看法。
ergo et si a municipibus conductum habeat, aequissimum erit ob uectigalis fauorem interdicto eum tueri.
因此,即使他是从自治市承租的,为了保护税收,通过禁令来保护他也是非常公正的。
§43.14.1.8Si quis uelit interdictum tale mouere, ut locus deprimatur pecoris appellendi gratia, non debet audiri: et ita Mela scribit.
如果有人希望提起此类禁令,以降低(开挖)某处地面以便驱赶家畜前去饮水,其请求不应被受理;梅拉也是这样记载的。
§43.14.1.9Idem ait tale interdictum competere, ne cui uis fiat, quo minus pecus ad flumen publicum ripamue fluminis publici appellatur.
同一作者指出,可以提起此类禁令,以防任何人在将家畜驱赶至公共河流或公共河流堤岸时受到暴力阻碍。