Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §43.13.1.pr-43.13.1.13

关于改变公共河流流向的禁令与原状恢复

第 7072 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

乌尔比安阐释了关于禁止改变公共河流自前一夏季以来自然流向的“禁止性禁令”与“恢复原状禁令”的适用要件与具体案例。

[ULPIANUS libro sexagensimo octauo ad edictum. ] §43.13.1.prAit praetor: 'In flumine publico inue ripa eius facere aut in id flumen ripamue eius immittere, quo aliter aqua fluat, quam priore aestate fluxit, ueto'.
[乌尔比安《告示注解》第68卷] 裁判官宣告:“在公共河流中或在其堤岸上建造物品,或向该河流中或其堤岸上投放物品,从而导致水流有异于前一个夏季的流向者,我予以禁止。
§43.13.1.1Hoc interdicto prospexit praetor, ne deriuationibus minus concessis flumina excrescant uel mutatus alueus uicinis iniuriam aliquam adferat.
” 通过这一禁令,裁判官旨在防止因不被允许的分流而导致河流泛滥,或因流路改变而给邻人带来任何侵害。
§43.13.1.2Pertinet autem ad flumina publica, siue nauigabilia sunt siue non sunt.
此外,该禁令适用于公共河流,无论其是否可以航行。
§43.13.1.3Ait praetor: 'quo aliter aqua fluat, quam priore aestate fluxit': non omnis ergo, qui immisit uel qui fecit, tenetur, sed qui faciendo uel immittendo efficit aliter, quam priore aestate fluxit, aquam fluere.
裁判官说:“从而导致水流有异于前一个夏季的流向”;因此,并非每一个投放或建造物品的人都要承担责任,而是只有那些通过建造或投放行为,导致水流有异于前一个夏季之流向的人才承担责任。
quod autem ait 'aliter fluat', non ad quantitatem aquae fluentis pertinet, sed ad modum et ad rigorem cursus aquae referendum est.
至于他说“有异于……流向”,这并不涉及流量的多少,而是应当归结于水流的方式和方向。
et generaliter dicendum est ita demum interdicto quem teneri, si mutetur aquae cursus per hoc quod factum est, dum uel depressior uel artior fiat aqua ac per hoc rapidior fit cum incommodo accolentium: et si quod aliud uitii accolae ex facto eius qui conuenitur sentient, interdicto locus erit.
通常应当认为,只有在所做的事情改变了水流的走向,使得水位变浅或变窄,从而流速变快,给邻人带来不便时,行为人才会因该禁令而承担责任;如果邻人因被诉人的行为而遭受其他任何不利益,该禁令便有适用的余地。
§43.13.1.4Si quis ex riuo tecto per apertum ducere uelit uel contra qui ante aperto duxit, nunc operto uelit, interdicto teneri placuit, si modo hoc factum eius incommodum circa colentibus adferat.
如果有人希望将水从有盖水道引向开敞水道,或者相反,以前从开敞水道引水的人现在希望从有盖水道引水,只要他的这一行为给周围的耕作者带来不便,通说认为他应当因该禁令而承担责任。
§43.13.1.5Simili modo et si incile ducat aut alio loco faciat aut si alueum fluminis mutet, hoc interdicto tenebitur.
同样,如果他开挖引水渠,或在其他地方开挖,或者改变河流的流路,他都将因该禁令而承担责任。
§43.13.1.6Sunt qui putent excipiendum hoc interdicto 'quod eius ripae muniendae causa non fiet', scilicet ut, si quid fiat, quo aliter aqua fluat, si tamen muniendae ripae causa fiat, interdicto locus non sit.
有人认为该禁令中应当排除“非为加固其堤岸之目的而做的事”,也就是说,即使做了一些导致水流改变的事情,但如果这是为了加固堤岸,该禁令便不予适用。
sed nec hoc quibusdam placet: neque enim ripae cum incommodo accolentium muniendae sunt.
但也有人不同意这一观点,因为加固堤岸不应以给邻人带来不便为代价。
hoc tamen iure utimur, ut praetor ex causa aestimet, an hanc exceptionem dare debeat: plerumque enim utilitas suadet exceptionem istam dari.
然而,我们在法律实践中采用的规则是,裁判官应当根据具体案情来评估是否应当给予这一抗辩;因为在大多数情况下,实用性促使给予该抗辩。
§43.13.1.7Sed et si alia utilitas uertatur eius, qui quid in flumine publico fecit (pone enim grande damnum flumen ei dare solitum, praedia eius depopulari), si forte aggeres uel quam aliam munitionem adhibuit, ut agrum suum tueretur eaque res cursum fluminis ad aliquid immutauit, cur ei non consulatur? plerosque scio prorsus flumina auertisse alueosque mutasse, dum praediis suis consulunt.
但是,如果对在公共河流中进行建造的人来说,还涉及其他实用价值(例如,假设该河流通常会给他带来巨大的损失,冲毁他的田产),若他为了保护自己的土地而修建了堤坝或其他防护设施,而该设施在一定程度上改变了河流的走向,为什么不考虑他的利益呢? 我知道许多人在保护自己田产的同时,彻底改变了河流的流向和流路。
oportet enim in huiusmodi rebus utilitatem et tutelam facientis spectari, sine iniuria utique accolarum.
因为在这种事情上,应当考虑到行为人的实用价值和保护,当然前提是不能给邻人带来侵害。
§43.13.1.8Is autem hoc interdicto tenetur, qui aliter fecit fluere, quam priore aestate fluxit.
因该禁令而承担责任的人,是那些使水流有异于前一个夏季之流向的人。
et idcirco aiunt praetorem priorem aestatem comprehendisse, quia semper certior est naturalis cursus fluminum aestate potius quam hieme.
因此他们说,裁判官之所以限定在前一个夏季,是因为河流在夏季的自然流向总是比在冬季更为确定。
nec ad instantem aestatem, sed ad priorem interdictum hoc refertur, quia illius aestatis fluxus indubitatior est.
该禁令所指的不是当前的夏季,而是前一个夏季,因为那一个夏季的水流更加无可置疑。
aestas ad aequinoctium autumnale refertur.
夏季是指到秋分为止。
et si forte aestate interdicetur, proxima superior aestas erit intuenda: si uero hieme, tunc non proxima hieme aestas, sed superior erit inspicienda.
如果禁令是在夏季发布的,则应当考虑紧邻的前一个夏季;如果是冬季发布的,则不应考虑该冬季紧邻的夏季,而应考虑更前一个夏季。
§43.13.1.9Hoc interdictum cuiuis ex populo competit, sed non aduersus omnes, uerum aduersus eum, qui deneget, ut aliter aqua flueret, cum ius non haberet.
任何公众成员都可以提起这一禁令,但它并非针对所有人,而是针对那些在没有权利的情况下,拒绝恢复原状而使水流保持异样流向的人。
§43.13.1.10Hoc interdictum et in heredes competit.
该禁令也适用于继承人。
§43.13.1.11Deinde ait praetor: 'Quod in flumine publico ripaue eius factum siue quid in flumen ripamue eius immissum habes, si ob id aliter aqua fluit atque uti priore aestate fluxit, restituas'.
接着裁判官说:“对于在公共河流中或其堤岸上建造的物品,或向该河流中或其堤岸上投放并由你保有的物品,如果因此导致水流有异于前一个夏季的流向,你应当予以恢复原状。
§43.13.1.12Hoc interdictum restitutorium proponitur: superius enim prohibitorium est et pertinet ad ea, quae nondum facta sunt.
” 这一禁令是以恢复原状为目的而提出的;而前一禁令是禁止性的,适用于尚未发生的事情。
si quid igitur iam factum est, per hoc interdictum restituetur: si quid ne fiat prospicitur, superiore interdicto erit utendum, et si quid post interdictum redditum fuerit factum, coercebitur.
因此,如果事情已经发生,则通过这一禁令恢复原状;如果旨在防止某事的发生,则应当使用前一禁令;如果是在禁令发布后做出的事情,则将受到制裁。
§43.13.1.13In hoc interdicto restitutorio non est iniquum, ut Labeo ait, uenire etiam, quod dolo factum est quo minus haberes.
正如拉贝奥所说,在这一恢复原状的禁令中,将因欺诈而导致你不再占有该物的情形也纳入其中,并无不公。

词汇与语法注释

  1. §43.13.1.prquo aliter aqua fluat — 关系副词(或手段夺格)quo 后接虚拟语气 fluat,用于引导结果(“从而导致水流……”)或目的状语从句,这也是裁判官禁令中的典型表达。
  2. §43.13.1.3ita demum... si — 意为“只有在……情况下”的习惯表达,限制了主句不定式短语 interdicto quem teneri(对格加不定式结构)成立的条件。
  3. §43.13.1.7cur ei non consulatur — 取与格 ei 的动词 consulo 的无人称被动语态现在时虚拟语气。这是一个修辞性疑问句(“为什么不考虑他的利益呢?”),实际上包含着“应当予以考虑”的义务或必然性。
  4. §43.13.1.9deneget, ut aliter aqua flueret — 否定性动词 deneget(拒绝、否认)后接 ut 从句(过去时虚拟语气 flueret),表示在没有权利的情况下拒绝让水流恢复原状(即固执于异样流向而拒绝改变)。
  5. §43.13.1.13quo minus haberes — 不带比较级的 quo minus 结构,依附于表示妨碍或阻碍的表达(此处为 dolo factum est,“通过欺诈而做出……以防止”)。它表示因被告的欺诈行为导致原告失去占有(即不再“拥有” haberes)这一目的或结果。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §43.13.1.pr-43.13.1.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:43.13.1.pr-43.13.1.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。