[IDEM libro tertio decimo ad Sabinum. ] §43.1.5.prInterdicta noxalia ea sunt, quae ob delictum eorum, quos in potestate habemus, dantur, ueluti cum ui deiecerunt aut ui aut clam opus fecerunt.
[同人:《萨宾注解》第十三卷] 损害人身告示是那些因我们支配之下的人的侵权行为而给予的告示,例如当他们以暴力将人驱逐,或以暴力或秘密方式建造了建筑物时。
sed officio iudicis continetur, ut dominum sua inpensa opus restituentem absoluat: patientiam tollendo operi praestantem noxae dedere iubeat et absoluat, si non dedat, quantum impensae in tollendo opere erogatum sit, tanti condemnet: si neque patientiam praestet neque ipse tollat, cum possit, in tantum condemnet, in quantum iudex aestimauerit, atque si ipse fecisset.
但审判官的职责包含:免除以其自身费用恢复建筑物的支配者;命令容许拆除建筑物的人交出加害人并免除其责任,如果他不交出,则判处其支付拆除建筑物所支出的费用数额;如果他既不容许拆除,自己也不拆除,尽管他能够做到,则判处其支付审判官所估算的数额,如同是他自己实施的一样。