[ULPIANUS libro septuagensimo tertio ad edictum. ] §42.8.10.prAit praetor: 'Quae Lucius Titius fraudandi causa sciente te in bonis, quibus de ea re agitur, fecit: ea illis, si eo nomine, quo de agitur, actio ei ex edicto meo competere esseue oportet, ei, si non plus quam annus est, cum de ea re, qua de agitur, experiundi potestas est, restituas.
[乌尔比安《告示注解》第七十三卷] 裁判官说:“卢修斯·蒂蒂乌斯在明知你的情况下,为了欺诈之目的,就作为该案诉讼标的的财产所实施的行为:如果根据我的告示,因该案诉讼标德之名义,诉权属于或应当属于他,且自获得就该案提起诉讼的机会起未超过一年,你应将这些财产返还给他们或他。
interdum causa cognita et si scientia non sit, in factum actionem permittam'.
有时,在进行案件审理后,即使没有恶意的知情,我也将允许提起事实诉讼。
§42.8.10.1Ita demum reuocatur, quod fraudandorum creditorum causa factum est, si euentum fraus habuit, scilicet si hi creditores, quorum fraudandorum causa fecit, bona ipsius uendiderunt.
” 为了欺诈债权人而实施的行为,仅在欺诈产生结果时,即由于他为了欺诈他们而实施行为的这些债权人卖掉了他本人的财产时,才予以撤销。
ceterum si illos dimisit, quorum fraudandorum causa fecit, et alios sortitus est, si quidem simpliciter dimissis prioribus, quos fraudare uoluit, alios postea sortitus est, cessat reuocatio: si autem horum pecunia, quos fraudare noluit, priores dimisit, quos fraudare uoluit, Marcellus dicit reuocationi locum fore.
然而,如果他解除了那些他为了欺诈而实施行为的债权人的债务,并获得了其他的债权人,若是单纯在解除了他意图欺诈的前债权人之后,随后又获得了其他债权人,则不发生撤销;但如果他是用他无意欺诈的这些人的钱,解除了他意图欺诈的前债权人,马尔切鲁斯认为将有撤销的余地。
secundum hanc distinctionem et ab imperatore Seuero et Antonino rescriptum est eoque iure utimur.
根据这一区别,皇帝塞维鲁和安东尼努斯也作出了批复,我们也使用这一法律。
§42.8.10.2Quod ait praetor 'sciente', sic accipimus 'te conscio et fraudem participante': non enim si simpliciter scio illum creditores habere, hoc sufficit ad contendendum teneri eum in factum actione, sed si particeps fraudis est.
司法官所说的“在明知的情况下”,我们理解为“你明知并参与了该欺诈”:因为如果我仅仅知道他有债权人,这并不足以主张他应承担事实诉讼的责任,而只有在他作为欺诈参与者时才足够。
§42.8.10.3Si quis particeps quidem fraudis non fuit, uerumtamen uendente debitore testato conuentus est a creditoribus, ne emeret, an in factum actione teneatur, si comparauerit? et magis est, ut teneri debeat: non enim caret fraude, qui conuentus testato perseuerat.
如果某人确实不是欺诈的参与者,但在债务人出卖财产时,被债权人立证警告不得购买,如果他仍然购买,他是否应承担事实诉讼的责任? 更为可取的是他应当承担责任:因为被立证警告后仍坚持购买的人,并非没有欺诈之意。
§42.8.10.4Alias autem qui scit aliquem creditores habere, si cum eo contrahat simpliciter sine fraudis conscientia, non uidetur hac actione teneri.
但在其他情况下,知道某人有债权人的人,如果仅与他签约而无欺诈共谋之认识,则不被视为应承担此项诉讼的责任。
§42.8.10.5Ait praetor 'sciente te', id est eo, qui conuenietur hac actione.
司法官所说的“在明知的情况下”,是指被提起该项诉讼的人。
quid ergo, si forte tutor pupilli scit, ipse pupillus ignorauit? uideamus, an actioni locus sit, ut scientia tutoris noceat: idem et in curatore furiosi et adulescentis.
那么,如果碰巧未成年受监护人的监护人知情,而受监护人本人不知情呢? 让我们看看是否有提起诉讼的余地,使监护人的知情造成不利:对于精神失常者或青少年的保佐人也是如此。
et putem hactenus istis nocere conscientiam tutorum siue curatorum, quatenus quid ad eos peruenit.
我认为,监护人或保佐人的明知,仅在有物到达受监护人或受保佐人处的限度内,才对他们造成不利。
§42.8.10.6Praeterea sciendum est posse quaeri quod dicitur in fraudem creditorum alienatum reuocari posse, si idem sint creditores: et si unus creditor sit ex illis, qui fraudati sunt, siue solus tunc fuit siue, cum ceteris satisfactum est, hic solus remansit, probandum esse adhuc actioni fore locum.
此外,应该知道可以提出这样一个问题:当说为了欺诈债权人而转让的财产可以撤销时,是否必须是相同的债权人? 如果被欺诈的那些人中只有一个债权人,无论是当时只有他一人,还是在其他人获得清偿时唯独他留了下来,都应该承认此时仍有提起诉讼的余地。
§42.8.10.7Illud certe sufficit, et si unum scit creditorem fraudari, ceteros ignorauit, fore locum actioni.
如果他明知仅有一个债权人被欺诈,而对其他债权人不知情,这显然已足够使诉讼得以成立。
§42.8.10.8Quid ergo, si ei, quem quis scit, satisfactum est? numquid deficiat actio, quia qui supersunt, non sunt fraudati? et hoc puto probandum: non tamen si dicat aliquis: 'offero, quod debetur ei, quem scio creditorem', audiendus erit, ut actionem eludat.
那么,如果某人所知晓的那位债权人已获得清偿呢? 诉讼是否会因为剩下的人并未受到欺诈而归于无效? 我认为这也应当予以承认;然而,如果有人说:“我愿意提供欠我明知是债权人的那个人的款项”,为了规避诉讼,他的话不应被听取。
§42.8.10.9Si fraudator heredem habuit et heredis bona uenierint, non est in bonis quibus de agitur factum et ideo cessat haec actio.
如果欺诈者有继承人,且该继承人的财产被出卖,这并不属于就作为诉讼标的的财产所实施的行为,因此本诉讼不予适用。
§42.8.10.10Si quid in fraudem creditorum fecerit filius, qui se poterat abstinere, et in integrum sit restitutus, quod se miscuerat, uel si quis fecit uoluntarius etiam uel per aetatem uel quam aliam causam iustam in integrum meruit restitutionem, dicendum erit utilem actionem competere.
如果有权拒绝继承的儿子为了欺诈债权人而实施了某些行为,并在他就介入继承事务一事获得恢复原状,或者如果即使是任意继承人,由于年龄或其他正当原因而理应获得恢复原状并实施了某些行为,我们必须说,准用诉讼予以成立。
idem et in seruo necessario.
在必要继承人奴隶的情况下也是如此。
sane cum illa distinctione hoc admittendum esse Labeo scribit, ut, si quidem protinus bona uendiderunt creditores uel absentibus uel paciscentibus creditoribus se necessarius miscuit, utriusque fraus reuocetur, id est testatoris et ipsius: si uero passi sunt necessarium creditores et quasi in creditum habuerunt nomen eius uel dulcitudine usurarum uel qua alia ratione secuti sunt, dicendum est nihil reuocari ex his, quae testator alienauit.
当然,拉贝奥写道,在允许这一点的同时应作如下区分:如果债权人立即卖掉了财产,或者在债权人不在场或达成协议时必要继承人介入了,那么两者的欺诈行为都将被撤销,即被继承人及他本人的欺诈行为;但如果债权人容忍了该必要继承人,并且由于利息的诱惑或其他原因,把他的名字当作债权来对待,那么应当说,被继承人所转让的任何财产均不得撤销。