[ULPIANUS libro sexagensimo sexto ad edictum. ] §42.8.1.prAit praetor: 'Quae fraudationis causa gesta erunt cum eo, qui fraudem non ignorauerit, de his curatori bonorum uel ei, cui de ea re actionem dare oportebit, intra annum, quo experiundi potestas fuerit, actionem dabo.
[乌尔比安《告示注解》第六十六卷] 法务官言:“对于为欺诈之目的,与并非不知晓该欺诈行为之人所为之事,自获得起诉之日起一年内,我将向财产管理人或应当就该事项获得起诉权之人授予诉权。
idque etiam aduersus ipsum, qui fraudem fecit, seruabo'.
并且,对于实施欺诈的本人,我也将维持此项规定。
§42.8.1.1Necessario praetor hoc edictum proposuit, quo edicto consuluit creditoribus reuocando ea, quaecumque in fraudem eorum alienata sunt.
” 法务官颁布该告示是必不可少的,他通过该告示,以撤销任何旨在欺诈债权人而转让之财产的方式,维护了债权人的利益。
§42.8.1.2Ait ergo praetor 'quae fraudationis causa gesta erunt'.
因此,法务官说“为欺诈之目的所为之事”。
haec uerba generalia sunt et continent in se omnem omnino in fraudem factam uel alienationem uel quemcumque contractum.
这些词语是概括性的,自身包含了一切旨在欺诈而进行的转让或达成的任何契约。
quodcumque igitur fraudis causa factum est, uidetur his uerbis reuocari, qualecumque fuerit: nam late ista uerba patent.
因此,凡是为欺诈之目的所做的事,不论其性质如何,似乎都可以通过这些词语予以撤销:因为这些词语的适用范围极其广泛。
siue ergo rem alienauit siue acceptilatione uel pacto aliquem liberauit,
因此,无论他是转让了财产,还是通过债权免除或协议免除了某人的债务,