[ULPIANUS libro sexagensimo quinto ad edictum. ] §42.7.2.prDe curatore constituendo hoc iure utimur, ut praetor adeatur isque curatorem curatoresque constituat ex consensu maioris partis creditorum, uel praeses prouinciae, si bona distrahenda in prouincia sunt:
[乌尔比安《告示评注》第六十五卷] 关于指定管理人,我们适用如下法律:即应当向裁判官提出申请,由其根据债权人过半数的同意指定一名或数名管理人,或者,若财产将在属州变卖,则由属州总督指定。
§42.7.2.1Quaeque per eum eosue, qui ita creatus creatiue essent, acta facta gestaque sunt, rata habebuntur: eisque actiones et in eos utiles competunt: et si quem curatores mitterent ad agendum uel defendendum, uti ius esset: nec ab eo satis, neque de rato neque iudicatum solui, nomine eius cuius bona ueneant exigetur, sed nomine ipsius curatoris qui eum misit.
凡由如此被指定之管理人所做出的、履行的以及处理的行为,均应被视为有效;他们享有且他人对他们享有有用诉权;且若管理人派人提起诉讼或进行辩护,这应当是合法的。 对于该代理人,无论是以财产被变卖之人的名义要求其提供追认担保还是判决给付担保,都不应当被要求,而应当以派他来的管理人本人的名义要求。
§42.7.2.2Si plures autem constituantur curatores, Celsus ait in solidum eos et agere et conueniri, non pro portionibus.
但是,若指定了数名管理人,塞尔苏斯认为,他们应当就全部债务提起诉讼或被起诉,而不是按份额承担。
quod si per regiones fuerint constituti curatores, unus forte rei Italicae, alius in prouincia, puto regiones eos suas conseruare debere.
不过,若管理人是按地区指定的,例如一人负责意大利的财产,另一人负责属州的财产,我认为他们应当各自坚守自己的地区。
§42.7.2.3Quaeritur, an inuitus curator fieri potest: et Cassius scribit neminem inuitum cogendum fieri bonorum curatorem, quod uerius est.
问题在于,人是否可以违背其意愿而被指定为管理人;卡西乌斯写道,任何人都不应当被强迫违背其意愿而成为财产管理人,这是更为正确的。
uoluntarius itaque quaerendus est, nisi et magna necessitate et imperatoris arbitrio hoc procedat, ut et inuitus crearetur.
因此,应当寻找自愿者,除非因极大之必要并依皇帝的裁决而进行,以至于违背其意愿亦得予以指定。
§42.7.2.4Nec omnimodo creditorem esse oportet eum, qui curator constituitur, sed possunt et non creditores.
而且,被指定为管理人的人不一定非得是债权人,非债权人也可以担任。
§42.7.2.5Si tres curatores fuerint et unus ex his nihil attigerit, an in eum, qui nihil tetigit, actio danda est? et Cassius existimat modum actori non debere constitui posseque eum cum quo uult experiri.
如果有三名管理人,其中一人什么也没接触,是否应当对这个什么也没接触的人提起诉讼? 卡西乌斯认为,不应当对原告设定限制,原告可以对他想要起诉的人提起诉讼。
puto Cassii sententiam ueriorem: spectandum enim, quid redactum est, non quid ad curatorem unum peruenerit, et ita utimur, nisi inuitus factus est: nam si ita est, dicendum non eum conueniendum.
我认为卡西乌斯的观点更为正确:因为应当看收回了什么,而不是看具体到了某一个管理人手中什么;除非他是违背其意愿被指定的,否则我们均如此适用该规则:因为如果是这样,就应当说他不应当被起诉。