[PAULUS libro tertio decimo quaestionum. ] §42.6.5.prSi creditores hereditarii separationem bonorum impetrauerunt et inueniatur non idonea hereditas, heres autem idoneus: non poterunt reuerti ad heredem, sed eo, quod semel postulauerunt, stare debent.
[保罗《问题集》第十三卷] 如果遗产债权人获得了财产分离,而发现遗产无偿债能力,但继承人有偿债能力:他们将不能重新向继承人求偿,而必须坚持他们曾经请求的做法。
sed si post impetratam separationem aliquid heres adquisierit, si quidem ex hereditate, admitti debebunt ad id quod adquisitum est illi qui separationem impetrauerunt: sed si illis satisfactum fuerit, quod superest tribuetur propriis heredis creditoribus.
但是,如果在获得分离之后,继承人取得了一定财产,如果这确实是源于遗产,那么获得分离的债权人应当被准许分享所取得的财产;但如果他们已获得清偿,剩余的部分应分配给继承人自身的债权人。
at si ex alia causa heres adquisierit, non admittentur hereditarii creditores.
然而,如果继承人是基于其他原因取得财产,则遗产债权人将不被准许分享。
quod si proprii ad solidum peruenerunt, id quod supererit tribuendum hereditariis quidam putant: mihi autem id non uidetur: cum enim separationem petierunt, recesserunt a persona heredis et bona secuti sunt et quasi defuncti bona uendiderunt, quae augmenta non possunt recipere.
但是,如果继承人自身的债权人已获得全额清偿,有些人认为,剩余的部分应当分配给遗产债权人;但我认为并非如此。 因为当他们请求分离时,他们便脱离了继承人的人格,而追求财产,并且好比出卖了死者的财产,而该财产是不能接受增长的。
idemque existimo dicendum, etiamsi circa separationem bonorum decepti minus consecuti sunt quam proprii heredis creditores.
我认为,即使他们在财产分离上估计错误,以致获得的清偿少于继承人自身的债权人,也应当得出相同的结论。
proprii autem heredis creditores habent propria eius bona et personam, quae potest donec uiuit adquirere.
而继承人自身的债权人则拥有其自身的财产和继承人的人格,后者只要活着就能够取得财产。