[IDEM libro sexagensimo secundo ad edictum. ] §42.5.9.prPraetor ait: 'Si quis, cum in possessione bonorum esset, quod eo nomine fructus ceperit, ei, ad quem ea res pertinet, non restituat: siue, quod impensae sine dolo malo fecerit, ei non praestabitur: siue dolo malo eius deterior causa possessionis facta esse dicetur, de ea re iudicium in factum dabo'.
[同作者,《告示注解》第六十二卷] 法务官说:“若任何人,在占有财产期间,不将因该原因所收取的收益返还给该物归属之人;或者,若他无恶意地支出的费用未被给付予他;或者,若因其恶意,占有的状况被说成变坏了,我将针对该事项给予事实诉讼。
§42.5.9.1Quod de fructibus ait, etiam de ceteris, quaecumque ex re debitoris peruenerunt, intellegendum est.
” 法务官关于收益所说的,也应当理解为适用于从债务人财产中所取得的所有其他一切事物。
et sane debuit hoc ita esse: quid enim, si ex compromisso uel alio casu poenam consecutus est? nam eam poenam, quam consecutus est, praestare debet.
而且确实应当如此:因为如果他因仲裁协议或其他情况而获得了违约金,那该怎么办呢? 因为他必须交付他所获得的该违约金。
§42.5.9.2Quod ait praetor 'siue quod impensae nomine sine dolo fecit, ei non praestabitur', hoc eo spectat, ut, si quid ipse erogauit creditor, si modo sine dolo malo erogauit, hoc ei praestetur: sufficit igitur sine dolo erogasse, etiamsi nihil profuit erogatio eius rei debitori.
法务官所说的“或者,若他无恶意地以费用名义所支付的未被给付予他”,旨在使债权人自己所支出的任何费用(只要他是无恶意支出的)都被给付予他。 因此,只要无恶意地支出就足够了,即使该项支出对债务人毫无益处。
H §42.5.9.3is uerbis 'ad quem ea res pertinet' etiam curator bonis distrahendis datus continebitur et ipse debitor, si contigerit, ne bona eius ueneant.
在“该物归属之人”这些字眼内,也将包括为变卖财产而指定的财产管理人,以及在发生其财产未被变卖之情况时的债务人本人。
et ipsi itaque creditori aduersus hos dabitur actio, quos enumerauimus, siue quid in fructibus percipiendis erogauit siue in familia alenda curandaue praediis fulciendis uel reficiendis uel damno infecto promittendo uel seruo noxali iudicio defenso, si modo non magis eum expedit dedere quam retinere: quod si dedere expedit, consequens erit repetere eum non debere.
因此,如果债权人在收取收益方面,或在养育和照料奴隶、支撑或修缮房屋、就未发生之损害提供担保、或在加害诉讼中为奴隶进行辩护(只要交出该奴隶不比留住他更为有利;但如果交出更为有利,结果将是他不应当追偿该费用)中支出了任何费用,他将被给予针对我们所列举之人的诉讼。
§42.5.9.4Generaliter etiam dicendum est, quidquid impendit in rem, si modo sine dolo malo impendit, repetere eum posse: nam negotiorum gestorum agere non magis potest quam si socius commune aedificium fulsit, quia hic quoque creditor commune, non alienum negotium gessisse uidetur.
一般而言,也应当认为,只要是无恶意地为该物支出的任何费用,他都可以追偿:因为他不能提起无因管理之诉,这正如同共有者支撑共有房屋一样,因为在此情况下,债权人也被视为处理了共同事务,而非他人的事务。
§42.5.9.5Est praeterea quaesitum, si deteriora praedia facta fuerint sine dolo malo creditoris uel iura eorum amissa uel aedificia diruta uel exusta, item familiae pecorumque acta cura non sit aut possessio alii tradita, sine dolo tamen malo, an teneatur.
此外,有人提出疑问,如果由于债权人无恶意而导致土地变差、或其权利丧失、或房屋毁损或烧毁,同样,若未对奴隶和牲畜予以照料,或将占有转移给他人(但无恶意),他是否应当承担责任。
et apparet eum non teneri, quia dolo malo caret, eritque melior eius condicio quam in pignore creditoris, qui non tantum dolum malum, uerum culpam quoque debet.
显然他不承担责任,因为他没有恶意,而且他的状况将好于质权债权人,后者不仅要对恶意承担责任,还要对过失承担责任。
eadem causa est curatoris bonorum: nam et is tenetur ut creditores.
财产管理人的情况也是如此:因为他也像债权人一样承担责任。
§42.5.9.6In eum quoque, qui neque locauit fructum praedii neque uendidit, in factum actionem dat praetor et in hoc condemnabitur, quanto minus propter hoc perceptum est, quia neque uendidit neque locauit.
对于既未出租也未出卖土地收益的人,法务官也给予事实诉讼,他将在此范围内被判承担责任:即由于他既未出卖也未出租而导致收取的收益减少了多少。
ceterum si tantum perceptum est, quantum perciperetur, si locatus uel distractus fructus esset, nihil ei imputabitur.
但是,如果收取的收益与在该收益被出租或出卖时所能收取的数额相同,则不归责于他。
praestat autem per id tantum temporis, quo in possessionem fuit uel ipse uel iussu eius alius, quoad inde de possessione discessum est: nam neque hoc imputatur creditori, cur in possessionem non uenerit, neque illud, cur de possessione decesserit, cum uoluntarium et suum potius negotium creditor gerat.
此外,他仅对以下这段期间承担责任:即他本人或依其命令之他人进行占有的期间,直至从该占有中撤离为止。 因为债权人为什么没有进入占有,或者为什么撤离占有,都不归责于债权人,因为债权人处理的是自愿的、并且是其自己的事务。
aestimatio autem fit, quantum interest eius qui experitur. H
至于评估,则根据起诉人的利益大小来进行。
§42.5.9.7ae actiones neque temporariae sunt et tam heredibus quam in heredes dabuntur ceterosque successores.
这些诉讼并非是有期限的,既可给予继承人,也可针对继承人及其他继承人提起。
§42.5.9.8Si possessionis causa deterior facta esse dicetur dolo eius, qui in possessionem missus sit, actio in eum ex dolo datur, quae neque post annum neque in heredes ceterosque successores dabitur, cum ex delicto oriatur poenaeque nomine concipiatur,
如果说占有的状况由于被准予占有之人的恶意而变坏,则将针对他给予恶意诉讼,该诉讼在一年后既不予给予,也不得针对继承人及其他继承人提起,因为它是基于侵权行为产生的,并且是以惩罚的名义构想的。