[IAUOLENUS libro primo epistularum. ] §42.5.28.prPater familias impuberi filio, si ante pubertatem decessisset, substituit heredem: is filius paterna hereditate se abstinuit ideoque bona patris uenierunt: postea filio hereditas obuenit, qua adita decessit.
[雅沃雷努斯,《书信集》卷一] 家主为未适龄的儿子指定了替代继承人,以防他在达到适龄前去世:该儿子放弃了父亲的遗产,因此父亲的财产被变卖:后来,儿子得到了另一份遗产,他在接受遗产后去世了。
quaero, cum praetor in ipsum pupillum, quamuis postea hereditas obuenisset, creditoribus tamen patris actionem non daret, an in substitutum creditoribus patris danda sit actio, cum ex bonis paternis, quae scilicet ad creditores missos in bona pertinent, nihil adquirat et cum creditores nihil iuris in bonis pupilli habuerint eorumque nihil interfuerit, adiretur necne pupilli hereditas, cum ea bona omissa a substituto hereditate ad creditores non pertinebant.
请问,尽管后来儿子得到了遗产,裁判官并不向父亲的债权人提供针对该受监护人本身的诉权,那么是否应当向父亲的债权人提供针对替代继承人的诉权呢? 因为替代继承人从父亲的财产(这当然属于被准予占有财产的债权人们)中没有获得任何东西,而且债权人对受监护人的财产没有任何权利,且受监护人的遗产是否被接受,对他们来说毫无关系,因为即使替代继承人拒绝该遗产,这些财产也不属于债权人。
me illud maxime mouet, quod praeceptoribus tuis placet unum esse testamentum.
最让我困惑的是,你的老师们认为只存在一个遗嘱。
respondit: quod praetor filio, qui a paterna hereditate se abstinet, praestat, ne bonis patris eius uenditis in eum actio detur, tametsi postea ei hereditas obuenit, creditoribus non reddat, idem in substituto filio herede seruandum non est, quoniam filii pudori parcitur, ut potius patris quam eius bona ueneant, itaque in id, quod postea ei obuenit, actio creditoribus denegatur, quia id ex aduenticio adquisitum est, non per patrem ad eum peruenit.
回答:裁判官给予放弃父亲遗产的儿子的恩惠——即在其父亲的财产被变卖后,即使后来他得到了遗产,也不向债权人提供针对他的诉权,且不将他交付给债权人——在作为儿子替代继承人的继承人身上,不应当同样适用,因为这是为了顾及儿子的名誉,使其父亲的财产而非他自己的财产被变卖,因此,对于后来他所得到的财产,拒绝向债权人提供诉权,因为那是通过外来原因取得的,而不是通过父亲传给他的。
at cum substitutus filio hereditatem adiit, postquam pupillus se paternae miscuerit hereditati, tunc hereditas et patris et filii una est et in omni aere alieno, quod aut patris aut filii fuerit, etiam inuitus heres obligatur: et quemadmodum liberum ei non est obligationem, ut non omnimodo, si non defenditur, ipsius bona ueneant, ita ne separare quidem aes alienum patris et filii poterit: quo casu efficietur, ut creditoribus in eum actio dari debeat.
但是,当替代继承人在受监护人介入父亲的遗产之后接受了针对儿子的继承时,此时,父亲和儿子的遗产合二为一,对于无论是属于父亲还是属于儿子的所有债务,继承人即使违背其意愿也必须承担责任:正如他没有免除债务的自由,以至于如果不作抗辩,他自己的财产在任何情况下都会被变卖一样,他也不能将父亲和儿子的债务分开;在这种情况下,结果是应当向债权人提供针对他的诉权。
quod si substitutus heres hereditatem non adierit, creditoribus patris in id, quod pupillus reliquit, actio dari non debet, quoniam neque pupilli bona uenire debent propter aes alienum patris neque in bonis patris est quod pupillus adquisiit.
但是,如果替代继承人没有接受继承,那么对于受监护人所遗留的财产,不应当向父亲的债权人提供诉权,因为既不应当为了父亲的债务而变卖受监护人的财产,受监护人所取得的财产也不属于父亲的财产。