[ULPIANUS libro sexagesimo tertio ad edictum. ] §42.5.24.prSi uentri curator datus sit nec partus editus, priuilegium cessabit.
[乌尔比安,《告示注解》第六十三卷] 如果为胎儿指定了财产管理人,且婴儿最终未出生,则特权不予成立。
§42.5.24.1Diuus Marcus ita edixit: 'Creditor, qui ob restitutionem aedificiorum crediderit, in pecunia, quae credita erit, priuilegium exigendi habebit'.
神圣的马可曾如下告示:“因重建建筑物而贷款的债权人,对于已贷出的金钱,享有索偿特权。
quod ad eum quoque pertinet, qui redemptori domino mandante pecuniam subministrauit.
”这也适用于应业主的命令,向承揽人提供资金的人。
§42.5.24.2In bonis mensularii uendundis post priuilegia potiorem eorum causam esse placuit, qui pecunias apud mensam fidem publicam secuti deposuerunt.
在出售银行家的财产时,人们同意,在特权之后,本着对公共信用的信任而在该银行存款的人,其地位应当更为优先。
sed enim qui depositis nummis usuras a mensulariis acceperunt a ceteris creditoribus non separantur, et merito: aliud est enim credere, aliud deponere.
然而,那些存入钱款并从银行家处收取利息的人,并不与其余债权人相区分,这理所当然:因为借贷是一回事,存款是另一回事。
si tamen nummi exstent, uindicari eos posse puto a depositariis et futurum eum qui uindicat ante priuilegia.
不过,如果那些钱款依然存在,我认为存款人可以对其行使追及权,而行使追及权的人将排在特权之前。
§42.5.24.3Eorum ratio prior est creditorum, quorum pecunia ad creditores priuilegiarios peruenit.
其资金已到达特权债权人手中的那些债权人,其受偿顺序更为优先。
peruenisse autem quemadmodum accipimus, utrum si statim profecta est ab inferioribus ad priuilegiarios an uero et si per debitoris personam, hoc est si ante ei numerata sit et sic debitoris facta creditori priuilegiario numerata est? quod quidem potest benigne dici, si modo non post aliquod interuallum id factum sit.
但是,我们应当如何理解“已到达”? 是指资金直接自下位债权人处付至特权债权人,还是也包括通过债务人本人,即先支付给债务人,使其成为债务人的财产,然后再支付给特权债权人的情形? 只要这不是在间隔了一段时间之后发生的,确实可以作宽容的解释。