[ULPIANUS libro sexagesimo secundo ad edictum. ] §42.5.15.prCum plures creditores in possessionem rerum debitoris mittantur, ne corrumpantur rationes, uni hoc negotium a creditoribus esse dandum, quem maior pars creditorum elegerit.
[乌尔比安,《告示注解》第六十二卷] 当数个债权人被送入占有债务人的财产时,为了防止账目混乱,债权人应当将此项事务交由债权人过半数选出的一人处理。
ego puto creditoribus instrumentorum etiam ἀναγραφήν facere, non ut describant ipsa corpora instrumentorum, sed quot sint, de qua re sint, subnotent sibi et quasi inuentarium faciant: quod etiam uniuersorum facere eis erit permittendum.
我认为,债权人还应当对文书作一登记,这并不是要他们抄录文书的文本本身,而是要他们为自己记录有多少份文书、关于什么内容,并制作类似清单的东西:对此,也应当允许他们对全部财产进行同样的操作。
praeterea nonnumquam praetor causa cognita etiam describere aliquid ex instrumentis creditoribus debebit permittere, si qua idonea causa interueniat.
此外,如果存在任何正当理由,大法官在调查案情后,有时也应当允许债权人抄录文书中的某些内容。
§42.5.15.1Utrum semel an etiam saepius recognitio et dispunctio concedenda sit creditoribus, uideamus.
我们来看看,应当允许债权人进行一次还是多次审查与核对。
et ait Labeo amplius quam semel non esse concedendam: si quis tamen, inquit, iurauerit non calumniae causa se postulare neque habere quae dispunxerit, iterum ei faciendam potestatem ait nec amplius quam bis.
拉贝奥说,不应当允许超过一次;然而他说,如果有人宣誓自己并非出于恶意刁难而提出请求,且自己并不持有已核对的内容,则应当再次给予其机会,但不得超过两次。